- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
- CAPUT XXXIV.
- CAPUT XXXV.
- CAPUT XXXVI.
- CAPUT XXXVII.
- CAPUT XXXVIII.
- CAPUT XXXIX.
- CAPUT XL.
- CAPUT XLI.
- CAPUT XLII.
- CAPUT XLIII.
CAPUT XXXVIII.
44. Natura a Deo, corruptio ex nihilo. Quapropter quamvis sit malum corruptio, et quamvis non sit a Conditore naturarum, sed ex eo sit, quod de nihilo factae sunt: tamen etiam ipsa illo regente et gubernante omnia quae fecit, sic ordinata est, ut non noceat, nisi naturis infimis ad supplicium damnatorum, et exercitationem admonitionemque redeuntium, ut inhaereant Deo incorruptibili, maneantque incorrupti, quod unum est bonum nostrum; sicut per prophetam dicitur, Mihi autem inhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28). Neque illud dixeris: Non faceret Deus naturas corruptibiles. In quantum enim naturae sunt, Deus fecit: in quantum autem corruptibiles, non Deus fecit; non enim est ab illo corruptio, qui solus est incorruptibilis. Si haec capis, gratias age Deo: si non capis, quiesce, et noli temere nondum intellecta damnare; supplexque illi qui lumen est mentis , attende ut intelligas. Cum enim dicitur, natura corruptibilis; non unum, sed duo nomina dicuntur. Item cum dicitur, Deus fecit de nihilo; non unum, sed duo nomina audimus. Redde ergo istis singulis illa singula, ut cum audis naturam, ad Deum pertineat; cum audis corruptibilem, ad nihilum: ita tamen ut ipsae corruptiones, quamvis non sint ex Dei arte, in ejus tamen potestate sint disponendae, pro rerum ordine et meritis animarum. Ideo recte dicimus ab illo esse praemium atque supplicium. Ita enim non fecit corruptionem, ut possit corruptioni eum dare qui corrumpi meruerit, id est, qui se ipse coeperit peccando corrumpere, ut cruciantem sentiat corruptionem invitus, qui blandientem commisit volens .