CAPUT XI.

12. Veritatem pollicetur Manichaeus, non exhibet.---Haec sunt, inquit, salubria verba, ex perenni ac vivo fonte; quae qui audierit, et eisdem primum crediderit, deinde quae insinuant custodierit, nunquam erit morti obnoxius, verum aeterna et gloriosa vita fruetur. Nam profecto beatus est judicandus, qui hac divina instructus cognitione fuerit, per quam liberatus in sempiterna vita permanebit. Et haec, ut videtis, pollicitatio est, nondum exhibitio veritatis: et vos quoque animadvertere facillime potestis, isto velamine quoslibet errores fucari posse, ut imperitorum animis per ornatam januam latenter irrepant. Si enim diceret: Haec sunt pestifera verba, ex venenoso fonte; quae qui audierit, et eisdem primum crediderit, deinde quae insinuant custodierit, nunquam erit vitae restituendus, verum poenali et aerumnosa morte afficietur (nam profecto miser est judicandus, qui hac inferna implicatus imperitia fuerit, per quam demersus in sempiternis cruciatibus permanebit); si ergo hoc diceret, verum diceret: sed libro huic non solum nullum conciliaret lectorem; sed omnes in quorum manus incidisset, in maxima odia concitaret. Quamobrem ad consequentia transeamus, nec nos ista decipiant quae possunt esse bonis et malis, doctis et indoctis verba communia. Quid ergo sequitur?

13. Pax, inquit, Dei invisibilis, et veritatis notitia sit cum fratribus sanctis et charissimis, qui mandatis coelestibus credunt pariter atque deserviunt. Ita sit, ut dicit. Nam et ista benigna et acceptissima optatio est. Tantum meminerimus haec et a bonis doctoribus et a deceptoribus dici posse. Itaque si nulla nisi talia diceret, omnibus legendum et amplectendum esse concederem. Nec illa quae adhuc sequuntur, improbaverim: adjungit enim, Sed et dextera luminis tueatur et eripiat vos ab omni incursatione maligna , et a laqueis mundi. Et omnino quidquid in hujus epistolae principio scriptum est, donec veniatur ad causam, nolo reprehendere, ne in rebus minoribus multum operae consumatur. Jam ergo evidentissimam pollicitationem hominis videamus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal