CAPUT III.

3. Augustinus quondam manichaeus. Ego autem qui diu multumque jactatus tandem respicere  potui quid sit illa sinceritas, quae sine inanis fabulae narratione percipitur; qui vanas imaginationes animi mei variis opinionibus erroribusque collectas vix miser merui Domino opitulante convincere; qui me ad detergendam caliginem mentis, tam tarde clementissimo medico vocanti blandientique subjeci; qui diu flevi, ut incommutabilis et immaculabilis substantia concinentibus divinis Libris sese mihi persuadere intrinsecus dignaretur; qui denique omnia illa figmenta, quae vos diuturna consuetudine implicatos et constrictos tenent, et quaesivi curiose, et attente audivi, et temere credidi, et instanter quibus potui persuasi, et adversus alios pertinaciter animoseque defendi;  saevire in vos omnino non possum, quos sicut meipsum illo tempore, ita nunc debeo sustinere, et tanta patientia vobiscum agere, quanta mecum egerunt proximi mei, cum in vestro dogmate rabiosus et caecus errarem.

4. Ut autem facilius mitescatis, et non inimico animo vobisque pernicioso mihi adversemini, illud quovis judice impetrare me a vobis oportet, ut ex utraque parte omnis arrogantia deponatur. Nemo nostrum dicat jam se invenisse veritatem: sic eam quaeramus, quasi ab utrisque nesciatur. Ita enim diligenter et concorditer quaeri poterit, si nulla temeraria praesumptione inventa et cognita esse credatur. Aut si hoc a vobis impetrare non possum, saltem illud concedite, ut vos tanquam incognitos nunc primum audiam, nunc primum discutiam. Justum puto esse quod postulo: hac sane lege servata, ut vobiscum non orem, non conventicula celebrem, non Manichaei nomen accipiam, si non mihi de omnibus rebus ad salutem animae pertinentibus sine ulla caligine rationem perspicuam dederitis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal