CAPUT XLI.

47. Corruptio permissu Dei a nobis est. Cur ergo, inquis, quod naturae Deus dedit, tollit corruptio? Non tollit, nisi ubi permittit Deus: ibi autem permittit, ubi ordinatissimum et justissimum judicat, pro rerum gradibus et pro meritis animarum. Nam et species vocis emissae praeterit, et silentio perimitur; et tamen sermo noster ex praetereuntium verborum decessione ac successione peragitur, et moderatis silentiorum intervallis decenter suaviterque distinguitur: ita sese habet etiam temporalium naturarum infima pulchritudo, ut rerum transitu peragatur, et distinguatur morte nascentium. Cujus pulchritudinis ordinem et modos si posset capere sensus noster atque memoria, ita nobis placeret, ut defectus  quibus distinguitur, nec corruptiones vocare auderemus. Quod autem in ejus pulchritudinis parte laboramus, cum nos fluentia deserunt temporalia quae diligimus, et peccatorum poenas luimus, et sempiterna diligere commonemur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal