CAPUT XLII.

48. Hortatur ad summum bonum. Non ergo in hac pulchritudine quaeramus quod non accepit; quae ideo infima est, quia quod quaerimus, non accepit: et in eo quod accepit, laudemus Deum, quia tantum speciei bonum etiam huic quamvis infimae dedit. Nec ei tamen ut amatores ejus inhaereamus: sed ut Dei laudatores eam transgrediamur, ut supra eam collocati de illa judicemus, non ei connexi in illa judicemur. Festinemusque ad illud bonum, quod nec locis grassatur , nec tempore volvitur, et unde speciem formamque accipiunt omnes locales temporalesque naturae. Ad quod videndum mundemus cor per fidem Domini nostri Jesu Christi, qui ait: Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Non enim eos oculos ad illud bonum cernendum praeparari oportet, quibus cernitur lux ista diffusa per locos, et non ubique integra, sed aliam partem hic habens, et alibi aliam. Verum illum aspectum aciemque purgemus, qua cernitur, quantum in hac vita licet, quid sit justum, quid pium, quae sit sapientiae pulchritudo: quae quisquis cernit, praeponit longe omnium localium spatiorum plenitudini; et sentit, ut ista cernat, non per locorum spatia diffundi aciem mentis suae, sed incorporea potentia stabiliri.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal