CAPUT XXXIX.

45. Mala quomodo sint a Deo. Non enim in Vetere Testamento tantum scriptum est, Ego facio bona, et condo mala (Isai. XLV, 7): sed evidentius in Novo, ubi Dominus dicit, Nolite timere eos qui corpus occidunt, et amplius non habent quid faciant; sed eum timete, qui cum corpus occiderit, habet potestatem animam mittere in gehennam (Matth. X, 28, et Luc. XII, 4). Voluntariae autem corruptioni addi judicio divino poenalem corruptionem, manifestissime apostolus Paulus attestatur, cum dicit: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos: quisquis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus (I Cor. III, 17). Quod si in vetere Lege dictum esset, quibus invectionibus isti impetum facerent accusantes quasi corruptorem Deum! Quod verbum metuentes multi latini interpretes, noluerunt dicere, corrumpet; sed dixerunt, disperdet illum Deus: et non deviantes a re ipsa, offensionem vocabuli devitarunt. Quanquam isti non minus inveherentur in perditorem Deum, si hoc in Lege vetere aut Prophetis invenirent. Sed graecis exemplaribus convincuntur, in quibus apertissime scriptum est, Quisquis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus. Quod si quis ab eis quaerat, quomodo dictum sit: ne corruptor putetur Deus, exponunt statim, corrumpet dictum esse, corruptioni tradet; vel si quo alio modo possunt. Quo animo si essent in veterem Legem, et multa ibi miranda intelligerent, et nondum intellecta non cum odio lacerarent, sed cum honore differrent .

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal