CAPUT XXX.

33. Quam multa bona in iis naturis, quas ponit Manichaeus in terra tenebrarum.---Sed ista, inquit, genera quinque illas naturas inhabitantia, saeva erant atque pestifera. Quasi ego in eis saevitiam pestemque laudaverim. Ecce ego tecum vitupero quae in illis mala esse criminaris: lauda tu mecum quae in illis bona ipse commemoras: ita videbis bona malis permixta te velle constituere pro summo et extremo malo. Vitupero ibi tecum pestem: lauda ibi mecum salutem. Non enim genera illa vel gigni, vel nutriri, vel inhabitare terram illam sine salute aliqua potuissent. Vitupero ibi tecum tenebras: lauda ibi mecum fecunditatem. Tenebras enim dicis inaestimabiles; et addis tamen, cum propriis fetibus. Quanquam tenebrae non sunt corporeae; totumque hoc nomen lucis absentia est: sicut nuditas, carere vestitu; et inanitas, vacare corporis plenitudine: ac propterea tenebrae nihil gignere potuerunt, quamvis terra potuerit tenebrosa, id est, carens luce, aliquid gignere. Sed interim hoc omittamus: fetus tamen ubi exoriuntur, et temperamentum est aptum saluti , et quaedam concordia numerosa ordinat atque in unitatem coaedificat membra nascentium, sibimet invicem moderationis pace congruentia. Quae omnia quis non intelligat majori laude, quam tenebras vituperatione dignanda? Vitupero ibi tecum coenum turbidum aquarum: lauda ibi mecum et ipsam speciem qualitatemque aquarum, et inhabitatorum natantium membra congruentia, vitam corpus continentem et regentem, et omne temperamentum sui generis valetudini accommodatum. Quantumvis enim aquas coenosas turbidasque reprehendas, eo tamen quod tales aquas dicis, ut animantia  sua possent et gignere et continere, speciem illius qualiscumque corporis et partium similitudinem, qua in unam formantur pacanturque qualitatem, auferre non potes; quia si abstuleris, nullum erit corpus: quae omnia, si es homo, sentis esse laudanda. Et quantumvis illorum inhabitatorum saevitiam, et inter impetus dilacerationes et vastationes exaggeres, non eis tamen adimis numerosos formarum terminos, quibus sibi singula eorum corpora membrorum parilitate pacata sunt, et temperamentum salutis, et moderamen animae  partes sui corporis in unitatem amicitiae concordiaeque redigentis: quae si humano sensu intueris, vides plus esse laudanda quam illa vituperanda quae displicent. Vitupero ibi tecum horrorem ventorum: lauda ibi mecum eorumdem ventorum spirabilem nutricemque naturam, et speciem corporis convenientia partium continuati atque diffusi: quibus rebus omnibus illos inhabitatores suos poterant et gignere, et alere, et salubriter continere; eorumque inhabitatorum, cum caetera quae in omnibus animantibus superiori ratione laudata sunt, tum proprie impigros et faciles unde velint et quo velint transitus, et alarum in volatu concordem nisum et non imparem motum. Vitupero ibi tecum corruptionem ignis: lauda ibi mecum genitabilem ignem , et vigentem opportunamque ejus temperationem nascentibus, et ut coalescerent, et ut suis numeris lineamentisque perficerentur, et ut vivere atque habitare ibi possent: quae omnia non solum in ignis habitatione, sed in ipsis quoque habitantibus miranda et laudanda esse cognoscis. Vitupero ibi tecum obscuritatem fumi, et immanitatem principis qui in eo, sicut dicis, morabatur: lauda ibi mecum quod vel in ipso fumo nullam partem invenis dissimilem caeteris; ex quo in genere suo partium inter se suarum congruentiam modumque custodit, ut quadam unitate sit quod est: quae nemo sobrie considerat, et non mirabiliter laudat. Quid, quod etiam fumo addis vim potentiamque generandi, quando eidem quoque inhabitatores principes tribuis: ut quod hic nunquam vidimus, ibi fumus fecundus sit, et salubrem suis habitatoribus praebeat mansionem?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal