- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
- CAPUT XXXIV.
- CAPUT XXXV.
- CAPUT XXXVI.
- CAPUT XXXVII.
- CAPUT XXXVIII.
- CAPUT XXXIX.
- CAPUT XL.
- CAPUT XLI.
- CAPUT XLII.
- CAPUT XLIII.
CAPUT XXXI.
34. De eodem argumento. Quod etiam in ipso fumi principe immanitatem solam advertisti quam vituperares, nonne debuisti attendere caetera quae te in ejus naturae laudem cogerent? Habebat enim animam et corpus; illam vivificantem, hoc vita inspiratum: cum illa regeret, hoc obtemperaret; illa praeiret, hoc subsequeretur; illa contineret, hoc non deflueret; illa moveret in numeros, hoc numerosa membrorum compagine constabiliretur. Nonne te ad laudem movet in hoc uno principe, vel pax ordinata, vel ordo pacatus? Quod autem de uno dictum est, hoc de caeteris intelligi licet. Sed enim erat in alios ferus et immanis? Non hoc laudo, sed tanta illa quae non vis attendere. Quae si vel admonitus intuetur atque considerat, quisquis Manichaeo temere credidit, sine dubitatione cognoscit, cum de istis naturis loquitur, de bonis quibusdam se loqui, sed non summis et infabricatis, sicut est Deus una Trinitas, neque de his fabricatis quae sublimiter ordinata sunt, sicuti sunt Angeli sancti et beatissimae potestates: sed de infimis et pro sui generis modulo in imo rerum ordinatis bonis; quae dum comparantur superioribus, vituperandae ab imperitis existimantur; et dum consideratur quantum his desit boni, quod illis adest, ejusdem boni absentia mali nomen tenet. Et ego quidem propterea sic de istis naturis disputo, quoniam ea nominantur quae in hoc mundo nota sunt nobis. Novimus enim tenebras, aquas, ventos, ignem, fumum; novimus etiam animalia serpentia, natantia, volantia, quadrupedia, bipedia: in quibus omnibus, exceptis tenebris, quae, ut dixi, nihil sunt aliud quam lucis absentia, quae oculis non videndo discernuntur, sicut silentium auribus non audiendo; non quia tenebrae sunt aliquid, sed quia lux non est; sicut non quia silentium est aliquid, sed quia sonus non est: exceptis ergo tenebris in hac enumeratione, caeterae naturae sunt, et omnibus notae; quarum speciem, quia in quantumcumque est, laudabilis et bona est, nemo prudens abalienat ab auctore omnium bonorum Deo.