CAPUT XXXVII.

42. Solus Deus summe bonus. Quid mali, inquis, fieret, si et ista fierent summe bona? Et tamen si quis ex nobis quaereret, accepto et credito Deo Patre summo bono, si esset aliud summe bonum, unde esse nobis pie videretur, nullo modo recte responderemus, nisi de Deo Patre qui summe bonus est. Quod ergo de illo est, meminerimus natum de illo esse, non ab eo factum de nihilo, et ideo et hoc summe, id est, incorruptibiliter bonum esse: videmusque injuste flagitari ut tam summe bona sint quae fecit de nihilo, quam summe bonus est quem de se genuit: quem nisi unum genuisset, non id quod ipse est genuisset, quia ipse unus est. Quapropter unico quidem Filio, per quem facta sunt a Patre omnia bona de nihilo, imperite atque impie fratres quaeruntur , nisi ex eo quod in homine apparere dignatus est. Nam ideo et unigenitus in Scripturis et primogenitus dicitur: unigenitus a Patre, primogenitus ex mortuis. Et vidimus, inquit, gloriam ejus tanquam unigeniti a Patre, pleni  gratia et veritate (Joan. I, 14, 18): et Paulus dicit. Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII, 29).

43. Quod si dixerimus, Non jam essent ista bona quae de nihilo facta sunt, sed tantummodo Dei natura esset ; invidebimus tantis bonis; et vox impia est,  injuriam putare non hoc esse quod Deus est, et ideo nolle esse aliquod bonum, quoniam ei praeponitur Deus. Quaeso, patere, natura animae rationalis, aliquanto minus te esse quam Deus est, et tanto minus, ut post ipsum te melius aliquid non sit. Patere, inquam, et mitesce illi; ne te adhuc repellat in infima, ubi per angustias poenales etiam atque etiam bonum quod es vilescat tibi. Superba es in Deum, si indignaris quod te antecedit; et nimis contumeliose de illo sentis, si non ineffabiliter gratularis tam magnum bonum esse te, ut solus sit ille praestantior. Quo constituto atque firmato, illud ne dixeris : Me solam naturam Deus facere debuit; nollem ut post me aliquid boni fieret. Non enim quod bonum est post Deum, jam debuit esse novissimum. Et hinc maxime apparet quantam tibi tribuerit dignitatem, quod Deus qui solus tibi naturaliter dominatur, fecit alia bona quibus tu quoque dominareris. Nec mireris quod nunc tibi non omni modo serviunt, et te aliquando etiam cruciant: quia Dominus tuus majorem potestatem habet in ea quae tibi serviunt, quam tu in ipsa , tanquam in servos servorum suorum. Quid ergo mirum si tibi peccanti, id est non obtemperanti Domino tuo, poenalia quibus dominabaris effecta sunt? Quid enim tam justum, et quid justius Deo? Hoc namque humana natura in Adam meruit, de quo nunc non est disputandi locus: sed tamen dominator justus et justis praemiis et justis suppliciis approbatur, beatitate recte viventium poenaque peccantium. Nec tamen sine misericordia derelicta es, quae certis rerum temporumque mensuris vocaris ut redeas. Ita recto moderamine altissimi Conditoris usque  ad bona terrena perventum est, quae corrumpuntur et reformantur, ut haberes supplicio mixta solatia; ut et laudares Deum delectata ordine bonorum, et refugeres in eum exercitata experimentis malorum. Ita in quantum tibi terrena serviunt, docent te esse dominam suam; in quantum autem molesta sunt, docent ut servias Domino tuo.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal