- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
- CAPUT XXXIV.
- CAPUT XXXV.
- CAPUT XXXVI.
- CAPUT XXXVII.
- CAPUT XXXVIII.
- CAPUT XXXIX.
- CAPUT XL.
- CAPUT XLI.
- CAPUT XLII.
- CAPUT XLIII.
CAPUT IX.
10. Spiritus sanctus quando missus. Fortasse dicas mihi: Quando ergo venit a Domino promissus Paracletus? Hic ego si non haberem aliud quod crederem, facilius eum adhuc venturum exspectarem, quam per Manichaeum venisse concederem. Nunc vero cum in Actibus Apostolorum manifestissime sancti Spiritus praedicetur adventus, quae me necessitas cogit haereticis tam periculose et tam facile credere? In libro enim memorato sic scriptum est: Primum quidem sermonem fecimus de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere in die qua Apostolos elegit per Spiritum sanctum, et praecepit praedicare Evangelium. Quibus praebuit se vivum post passionem in multis argumentis dierum, visus est eis per dies quadraginta, et docens de regno Dei, et quomodo conversatus sit cum illis, et praeceperit eis ne discederent ab Jerosolymis, sed sustinerent pollicitationem Patris, quam audistis, inquit, ex ore meo. Quoniam Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem Spiritu sancto incipietis baptizari: quem et accepturi estis non post multos dies istos usque ad Pentecosten. Illi quidem cum venissent, interrogabant eum, dicentes: Domine, si hoc in tempore repraesentaberis, et quando regnum Israel . Ille autem dixit: Nemo potest cognoscere tempus, quod Pater posuit in sua potestate; sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes apud Jerusalem, et in tota Judaea et Samaria, et usque in totam terram (Act. I, 8). Ecce habes ubi commemoravit discipulos pollicitationis paternae, quam ex ore ejus audierant de Spiritu sancto venturo. Nunc videamus quando sit missus. Paulo post enim sequitur, et dicit: In illo tempore quo suppletus est dies Pentecostes, fuerunt omnes eadem animatione simul in unum: et factus est subito de coelo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et implevit totum illum locum in quo erant sedentes; et visae sunt illis linguae divisae quasi ignis, qui et insedit super unumquemque illorum. Et impleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui linguis, quomodo Spiritus dabat eis pronuntiare. Jerosolymis autem fuerunt habitantes Judaei homines ex omni natione quae est sub coelo. Et cum facta esset vox, collecta est turba, et confusa est; quoniam audiebat unusquisque suo sermone et suis linguis loquentes eos. Stupebant autem et mirabantur, ad invicem dicentes: Nonne omnes qui loquuntur, natione sunt Galilaei? Et quomodo agnoscimus in illis sermonem in quo nati sumus? Parthi, Medi, Elamitae, et qui inhabitant Mesopotamiam, Armeniam et Cappadociam, Pontum, Asiam, Phrygiam et Pamphyliam, Aegyptum et regiones Africae , quae est ad Cyrenen; et qui advenerant Romani, et Judaei, et incolae , et Cretes, et Arabes, audiebant loquentes illos suis linguis magnalia Dei. Stupebant autem, et haesitabant ob id quod factum est, dicentes: Quidnam hoc vult esse? Alii autem irridebant, dicentes: Hi musto omnes onerati sunt (Act. II, 1-13). Ecce ubi venit Spiritus sanctus: quid vultis amplius? Si Scripturis credendum est, cur non his potius credam, quae robustissima auctoritate firmatae sunt; quae cum ipso Evangelio, ubi promissum Spiritum sanctum pariter credimus, innotescere populis et commendari posteris praedicarique meruerunt? Hos ergo Actus Apostolorum Evangelio pari auctoritate conjunctos cum lego, invenio non solum esse promissum illis veris Apostolis sanctum Spiritum, sed etiam tam manifeste missum, ut nullus de hac re locus relinqueretur erroribus.