- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
- CAPUT XXXIV.
- CAPUT XXXV.
- CAPUT XXXVI.
- CAPUT XXXVII.
- CAPUT XXXVIII.
- CAPUT XXXIX.
- CAPUT XL.
- CAPUT XLI.
- CAPUT XLII.
- CAPUT XLIII.
CAPUT V.
6. Contra titulum Epistolae Manichaei. Videamus igitur quid me doceat Manichaeus, et potissimum illum consideremus librum, quem Fundamenti Epistolam dicitis, ubi totum pene quod creditis continetur. Ipsa enim nobis illo tempore miseris quando lecta est, illuminati dicebamur a vobis . Certe sic incipit: Manichaeus apostolus Jesu Christi providentia Dei Patris. Haec sunt salubria verba, de perenni ac vivo fonte. Jam cum bona patientia, si placet, attendite quid quaeram. Non credo istum esse apostolum Christi. Quaeso ne succenseatis, et maledicere incipiatis. Nostis enim me statuisse, nihil a vobis prolatum temere credere. Quaero ergo quis sit iste Manichaeus? Respondebitis: Apostolus Christi. Non credo: quid jam dicas aut facias, non habebis; promittebas enim scientiam veritatis, et nunc quod nescio cogis ut credam. Evangelium mihi fortasse lecturus es, et inde Manichaei personam tentabis asserere. Si ergo invenires aliquem, qui Evangelio nondum credit, quid faceres dicenti tibi, Non credo? Ego vero Evangelio non crederem, nisi me catholicae Ecclesiae commoveret auctoritas. Quibus ergo obtemperavi dicentibus, Crede Evangelio; cur eis non obtemperem dicentibus mihi, Noli credere Manichaeis? Elige quid velis. Si dixeris, Crede Catholicis; ipsi me monent ut nullam fidem accommodem vobis: quapropter non possum illis credens, nisi tibi non credere. Si dixeris, Noli Catholicis credere; non recte facies per Evangelium me cogere ad Manichaei fidem, quia ipsi Evangelio Catholicis praedicantibus credidi. Si autem dixeris, Recte credidisti Catholicis laudantibus Evangelium; sed non recte illis credidisti vituperantibus Manichaeum: usque adeo me stultum putas, ut nulla reddita ratione quod vis credam, quod non vis non credam? Multo enim justius atque cautius facio, si Catholicis quoniam semel credidi, ad te non transeo, nisi me non credere jusseris, sed manifestissime ac apertissime scire aliquid feceris. Quocirca si mihi rationem redditurus es, dimitte Evangelium. Si ad Evangelium te tenes, ego me ad eos teneam, quibus praecipientibus Evangelio credidi; et his jubentibus tibi omnino non credam. Quod si forte in Evangelio aliquid apertissimum de Manichaei apostolatu invenire potueris, infirmabis mihi Catholicorum auctoritatem, qui jubent ut tibi non credam: qua infirmata, jam nec Evangelio credere potero, quia per eos illi credideram; ita nihil apud me valebit, quidquid inde protuleris. Quapropter si nihil manifestum de Manichaei apostolatu in Evangelio reperitur, Catholicis potius credam quam tibi. Si autem aliquid inde manifestum pro Manichaeo legeris, nec illis, nec tibi: illis, quia de te mihi mentiti sunt; tibi autem, quia eam scripturam mihi profers, cui per illos credideram, qui mihi mentiti sunt. Sed absit ut ego Evangelio non credam. Illi enim credens, non invenio quomodo possim etiam tibi credere. Apostolorum enim nomina, quae ibi leguntur (Matth. X, 2-4; Marc. III, 13-19, et Luc. VI, 13-16), non inter se continent nomen Manichaei. In locum autem traditoris Christi quis successerit, in Apostolorum Actibus legimus (Act. I, 26): cui libro necesse est me credere, si credo Evangelio, quoniam utramque Scripturam similiter mihi catholica commendat auctoritas. In eodem etiam libro de vocatione atque apostolatu Pauli vulgatissimam tenemus historiam (Id. IX). Lege mihi jam, si potes, in Evangelio, ubi Manichaeus apostolus dictus est; vel in aliquo alio libro, cui me jam credidisse confiteor. An illud lecturus es, ubi Spiritum sanctum paracletum Dominus promisit Apostolis? De quo loco vide quot et quanta sint, quae me revocent et deterreant ne Manichaeo credam.