CAPUT XXXIV.

37. Natura nunquam sine aliquo bono. Sola mala considerant Manichaei. Sed fortasse dicatis, illa mala de talibus naturis non posse auferri, et ideo naturalia debere accipi. Non nunc quaeritur quid possit vel non possit auferri: sed certe non parvum lumen est ad intelligendum, omnes naturas, in quantum naturae sunt, bonas esse, quod sine illis malis cogitari bona illa possunt, sine bonis autem illis nulla natura cogitari potest. Nam sine turbatione coeni possum aquas cogitare: sine pace autem continuatarum partium, nulla species corporis animo occurrit, aut ullo modo sentiri potest; ac per hoc nec illae aquae  coenosae sine isto bono esse potuerunt, quo bono fiebat ut aliqua natura corporea posset esse. Nam quod dicitis, quod illa mala de naturis talibus non possunt auferri; respondetur, quod et illa bona de naturis talibus non possunt auferri. Cur ergo istas res propter mala quae auferri non posse arbitramini, mala naturalia vocare vultis; propter ea bona vero quae auferri non posse convincimini, bona naturalia vocare non vultis?

38. Restat ut quaeratis (nam ipsa solet esse vox ultima) unde sint illa mala, quae mihi quoque displicere dicebam. Respondebo fortasse, si vos prius dixeritis unde sint illa bona, quae vos quoque laudare cogimini, si absurdissimi cordis esse non vultis. Sed quid ego istud quaeram, cum utrique fateamur, omnia quaecumque et quantacumque bona sunt, ab uno Deo esse, qui summe bonus est? Resistite ergo vos ipsi Manichaeo, qui tot et tanta bona quae commemoravimus justeque laudavimus, pacem concordiamque partium in unaquaque natura, salutem valentiamque animantium, et caetera quae repetere jam piget, ita in terra commentitia tenebrarum esse arbitratus est, ut ab illo Deo quem bonorum omnium fatetur auctorem, alienare conaretur. Non enim ea bona vidit, dum hoc solum attendit quod displiceret: tanquam si quispiam leonis fremitu exterritus, et eum intuens trahentem ac dilaniantem pecorum aut hominum corpora quaecumque apprehendisset, puerili quadam infirmitate animi tanto timore percelleretur, ut solam feritatem leonis intuens atque saevitiam, caetera ejus negligens omnino atque praeteriens, naturam illius animantis, non tantum malum, sed magnum malum esse clamaret, tanto scilicet exaggeratius, quanto timidius. At si edomita feritate duci leonem mansuetum videret , praesertim si nunquam antea fuisset de illa bestia territus, tunc vacaret securo atque intrepido leonis pulchritudinem considerare atque laudare. De quo ego nihil dicam, nisi quod ad rem maxime pertinet, fieri posse ut aliqua natura offendat ex aliquo, et in totam  nascatur odium: cum manifestum sit multo meliorem esse speciem verae ac vivae bestiae, etiam cum terret in silvis, quam imitatae atque simulatae cum in pariete picta laudatur. Hoc ergo errore ille nos non decipiat, nec caecos faciat ad considerandas naturarum species, cum quaedam in eis ita reprehendit, ut omni ex parte cogat displicere, quod omni ex parte reprehendere non potest: atque hoc modo animum ad aequum judicium componentes, quaeramus jam unde sint cum illis bonis mala, quae me quoque improbare  dicebam. Quod facilius videbimus, si in unum nomen potuerimus cuncta conferre.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal