CAPUT XVII.

Memoria capit maximorum locorum imagines. Quid, si ejus memoriam cogitemus, non rerum intelligibilium, sed harum corporearum quam et bestiae habere sentiuntur (nam et per loca nota sine errore jumenta pergunt, et cubilia sua  bestiae repetunt, et canes dominorum suorum corpora recognoscunt, et dormientes plerumque immurmurant, et in latratum aliquando erumpunt, quod nullo modo possent nisi in eorum memoria visarum rerum vel per corpus utcumque sensarum versarentur imagines);  quis digne cogitet, ubi capiantur istae imagines, ubi gestentur, vel ubi formentur? Si enim non possent esse majores quam nostri corporis quantitas tenet, diceret aliquis, intra ipsa sui corporis spatia quibus et illa concluditur, has imagines animam figurare atque servare. Nunc vero cum perexiguam terrae partem occupet corpus, immensarum regionum et coeli ac terrae imagines animus volvit, quibus catervatim discedentibus ac succedentibus non fit angustus: atque hinc se ostendit non diffusum esse per locos, quia maximorum locorum imaginibus non quasi capitur, sed potius eas capit; non sinu aliquo, sed vi potentiaque ineffabili, qua licet eis et addere quodlibet et detrahere, et in angustum eas contrahere, et per immensa expandere, et ordinare ut velit, et perturbare, et multiplicare, et ad paucitatem singularitatemve redigere.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal