CAPUT XX.

22. Deliramentum de duplici terra refellitur. Verumtamen cum carnalibus animis fortasse non sic agendum est, sed descendendum est potius ad eorum cogitationes, qui naturam incorpoream et spiritualem cogitando potius sequi , vel non audent, vel nondum valent; ita ut nec ipsam cogitationem suam eadem cogitatione considerent, et inveniant eam nullo locorum spatio de ipsis locorum spatiis judicantem . Descendamus ergo ad eorum sensus, et quaeramus ab eis, juxta quam partem et juxta quod latus, sicut Manichaeus dicit, illustris illius ac sanctae terrae erat tenebrarum terra. Dicit enim, juxta unam partem ac latus; nec dicit quam partem, vel quod latus, dextrum an sinistrum. Sed quodlibet eligant, illud certe manifestum est, non dici unum latus, nisi ubi est et alterum latus. Ubi autem vel tria vel plura sunt latera, aut figurae ambitus intelligitur undique terminatus, aut si ex aliqua parte in immensum patet, ex iis tamen quae latera dicuntur, necesse est finiatur. Dicant ergo, ex alio latere, vel ex aliis lateribus, quid adjungebatur terrae lucis, si ex uno latere erat gens tenebrarum? Non dicunt: sed cum premuntur ut dicant, infinita dicunt esse alia latera terrae illius quam lucis vocant, id est, per infinita spatia distendi, et nullo fine cohiberi. Nec intelligunt jam non esse latera, quod quibusvis tardis ingeniis apertissimum est. Tunc enim essent latera, si finibus suis terminarentur. Quid ad me, inquit, si non sint latera? Sed cum diceres, juxta unam partem ac latus, aliam quoque partem sive partes, et aliud latus sive latera cogebas intelligi. Nam si unum tantum latus erat, tantum juxta latus dici debuit, non juxta unum latus. Sicut in corpore nostro recte dicimus esse aliquid juxta unum oculum, quia est alter oculus; aut juxta unam mamillam, quia est altera. Si autem dicamus juxta unum nasum, aut juxta unum umbilicum, cum alius non sit, a doctis et ab indoctis ridebimur. Sed non te verbis premo: fortasse enim unum quasi unicum appellare voluisti.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal