CAPUT XXII.

Figura terrae lucis foedior. Verumtamen si ita est, apparet terram tenebrarum a terra lucis duobus lateribus tangi. Et utique si duobus tangitur, duobus etiam tangit. Certe juxta unum latus erat terra tenebrarum.

24. Deinde quam foeda figura terrae  lucis apparet, tanquam fissa ungula nigro quodam cuneo subter arctato, illac tantum finita qua finditur, hians etiam et patens desuper interposito inani quidquid a superficie terrae tenebrarum sursum versus immensum est. Quam deinde melior ipsius terrae tenebrarum figura ostenditur: siquidem illa findit, haec finditur; illa inseritur, haec interpatet; illa in se nulli inanitati dat locum, haec ab inferiore tantum parte laxa non est, qua hostili cuneo subimpletur. Indocti ergo homines et avari cum majorem honorem tribuunt multitudini partium quam unitati, ut sex partes darent terrae lucis, tres deorsum versus, tres sursum versus, maluerunt penetrari terram lucis quam penetrare. Tali  enim figura etsi commixtam negant, penetratam tamen negare non possunt.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal