CAPUT XXI.

Eamdem terram lucis, si terrae tenebrarum jungitur, esse corpoream. Figura terrae tenebrarum junctae cum terra lucis. Quid ergo erat juxta illud latus terrae, quam illustrem ac sanctam vocas? Terra, inquis, tenebrarum. Quid, de ista terra saltem concedis quod corporea erat? Necesse est te hoc dicere; quandoquidem omnia corpora inde asseris originem ducere. Quid ergo, quaeso, quamvis tardi,  quamvis carnales homines, ne hoc quidem aliquando animadvertitis, quod lateribus sibi jungi utraque ista terra non possit, nisi esset utraque corporea? Cur ergo nobis dicebatur nescio qua  caecitate perversis, tenebrarum tantum terram fuisse vel esse corpoream; illam vero quae terra luminis diceretur incorpoream et spiritualem credi oportere? Expergiscamur aliquando homines boni, et saltem admoniti quod facillimum est attendamus, duas terras sibi lateribus non posse conjungi, nisi utraque  sit corpus.

23. Aut si ad ista etiam crassi et tardi sumus, quaero utrum et ipsa terra tenebrarum unum latus habuerit, et caetera infinita, sicut terra lucis. Non ita credunt; timent enim ne Deo videatur aequalis. Dicunt ergo illam per profundum immensam et per longum: sursum versus autem supra illam  spatia infinite inanitatis affirmant. Et ne ipsa vel simplum, terra autem luminis duplum tenere videatur, angustant eam a duobus etiam lateribus. Tanquam si unus panis (sic enim quod dicitur facilius videri potest) in quadras quatuor decussatim formetur, in quibus tres sint candidae, una nigra: modo de tribus candidis tolle distinctionem, et fac illas et sursum versus et deorsum versus, et undique retro infinitas: sic ab eis esse creditur terra lucis. Illam vero nigram quadram fac deorsum versus et retro infinitam, supra se autem immensam inanitatem habere: sic opinantur terram tenebrarum . Sed haec nimis attentis et studiose inquirentibus quasi secreta demonstrant.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal