CAPUT XXXVI.

41. Unde malum, sive corruptio boni. Sed quoniam quaesivimus quid esset malum, neque hoc naturam, sed contra naturam esse cognovimus; consequenter quaerendum est unde sit: quod ille si fecisset, minus fortasse in has tanti erroris angustias  laberetur. Praepropere quippe ac praepostere quaesivit unde esset, quod primo non quaesierat quid esset: et ideo nullo modo potuerunt quaerenti occurrere nisi vana phantasmata, quibus difficile animus carnalibus sensibus multum pastus exuitur. Dicet ergo aliquis, non jam certare, sed non errare desiderans: Unde est ista corruptio, quod quasi generale malum rerum bonarum, sed tamen corruptibilium esse comperimus? Qui talis quaerit, cito invenit magno ardore verum petens, et constanti perseverantia pie pulsans. Per homines enim commemoratio aliqua signis verborum fieri potest: docet autem unus verus Magister ipsa incorruptibilis Veritas, solus Magister interior: qui etiam exterior factus est, ut nos ab exterioribus ad interiora revocaret; et formam servi accipiens, ut ejus sublimitas  surgentibus innotesceret, jacentibus humilis apparere dignatus est. In ejus nomine supplices simus, et per eum misericordiam Patris implorantes ista quaeramus. Primo enim brevissime responderi potest quaerentibus unde corruptio est, cum dicitur, Ex eo quod hae naturae quae corrumpi possunt, non de Deo genitae, sed ab eo de nihilo factae sunt: quas quoniam bonas ratio superior demonstravit, nemo potest recte dicere, Non fecisset Deus bona. Si autem dixerit, Summe bona fecisset , oportet intelligat summum bonum ipsum esse, qui fecit haec bona.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal