CAPUT XII.

14. Deliramenta Manichaei. Praelium  ante mundi constitutionem commissum.---De eo igitur, inquit, frater dilectissime Pattici , de quo mihi significasti, dicens, Nosse te cupere cujusmodi sic nativitas Adae et Evae, utrum verbo sint iidem prolati, an primogeniti ex corpore: respondebitur tibi ut congruit. Namque de his a plerisque in variis scripturis relationibusque  dissimili modo insertum atque commemoratum est. Quapropter veritas istius rei ut sese habet ab universis fere gentibus ignoratur, et ab omnibus qui etiam de hoc diu multumque disputarunt. Si enim illis super Adae et Evae generatione provenisset manifesto cognoscere, nunquam corruptioni et morti subjacerent. Manifestam ergo cognitionem hujus rei nobis pollicetur, ne corruptioni ac morti subjiciamur. Et si adhuc parum est, vide quid sequatur: Necessario ergo, inquit, plura sunt ante commemoranda, ut ad istud mysterium sine ulla possit ambiguitate perveniri. Hoc est quod dicebam, sic mihi demonstrari debere veritatem, ut ad eamdem sine ulla ambiguitate perveniam. Quod si ipse non polliceretur, me tamen hoc exigere et flagitare oportebat, ut tanta mercede cognitionis evidentissimae atque certissimae ex catholico christiano quibuslibet contradicentibus manichaeum me fieri non puderet. Jam igitur audiamus quid afferat.

15. Unde si tibi videtur, inquit, ausculta prius quae fuerint ante constitutionem mundi, et quo pacto praelium sit agitatum, ut possis luminis sejungere naturam ac tenebrarum. Jam incredibilia et falsa omnino proposuit. Quis enim credat ante constitutionem mundi ullum praelium fuisse commissum? Et tamen si est credibile, modo nos non credere, sed cognoscere venimus. Nam qui dicit Persas et Scythas ante multos annos secum bellasse, rem dicit credibilem; eam tamen quam vel auditam vel lectam possumus credere, non expertam comprehensamque cognoscere. Cum ergo istum repudiarem, si tale aliquid diceret; non enim ea promisit, quae cogeret credere, sed quae possem sine ulla ambiguitate cognoscere: quomodo eum non repudiabo, quando non modo incerta dicit, sed etiam incredibilia? Sed quid? si aliquibus rationibus ea perspicua et cognita faciet? Audiamus ergo, si possumus, cum tota patientia et lenitate quod sequitur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal