CAPUT II.

2. Causae cur mitius agendum cum Manichaeis. Illi in vos saeviant, qui nesciunt cum quo labore verum inveniatur, et quam difficile caveantur errores. Illi in vos saeviant, qui nesciunt quam rarum et arduum sit carnalia phantasmata piae mentis serenitate superare. Illi in vos saeviant, qui nesciunt cum quanta difficultate sanctur oculus interioris hominis, ut possit intueri solem suum: non istum quem vos colitis coelesti corpore, oculis carneis et hominum et pecorum fulgentem atque radiantem, sed illum de quo scriptum est per prophetam, Ortus est mihi justitiae sol (Malach. IV, 2); et de quo dictum est in Evangelio, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Illi in vos saeviant, qui nesciunt quibus suspiriis et gemitibus fiat, ut ex quantulacumque parte possit intelligi Deus. Postremo, illi in vos saeviant, qui nunquam tali errore decepti sunt, quali vos deceptos vident.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal