CAPUT X.

11. Spiritus sanctus bis datus. Clarificatio enim Domini nostri apud homines, resurrectio est a mortuis, et in coelum ascensio. Scriptum est autem in Evangelio κατὰ Ἰωάννην: Spiritus autem nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus (Joan. VII, 39). Si ergo propterea nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus, clarificato Jesu necessario statim datus est. Et propter ipsam geminam clarificationem, secundum hominem et secundum Deum, bis etiam datus est Spiritus sanctus: semel, postquam resurrexit a mortuis, cum insufflavit in faciem discipulorum, dicens, Accipite Spiritum Sanctum (Id. XX, 22). Et iterum, postquam ascendit in coelum, decem diebus transactis: qui numerus perfectionem significat; cum septenario numero, quo condita universa consistunt, additur Trinitas conditoris. De quibus rebus inter spirituales viros pie cauteque multa tractantur. Sed ego a proposito non  recedam: suscepi enim prius vobiscum sic agere, ut non ego vos doceam, quod superbum fortasse arbitramini; sed tanquam ipse a vobis discere studeam, quod novem annis non potui. Quapropter habeo quibus Litteris credam de adventu Spiritus sancti, quibus me credere si prohibetis, ne temere credam quod nescio; sic enim soletis monere; multo minus vestris litteris credam. Quare, aut omnes libros  auferte de medio, et disputando pandite veritatem, de qua dubitare non possim: aut tales proferte libros, quibus non mihi cum arrogantia imponatur quod credam, sed exhibeatur sine fraude quod discam. Fortasse, inquis, et haec epistola talis est. Nolo ergo in ejus limine ulterius immorari: interiora videamus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal