- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
- CAPUT XXXIV.
- CAPUT XXXV.
- CAPUT XXXVI.
- CAPUT XXXVII.
- CAPUT XXXVIII.
- CAPUT XXXIX.
- CAPUT XL.
- CAPUT XLI.
- CAPUT XLII.
- CAPUT XLIII.
CAPUT XVIII.
Intelligendi potentia de rerum veritate deque ipsa cogitatione judicat. Quid jam de illa loquar potentia, qua intelligitur veritas, qua istis ipsis quae de corporis sensu haustae figurantur, imaginibus sese pro veritate opponentibus magna vivacitate resistitur? Qua videtur aliam, verbi gratia, veram esse Carthaginem, aliam quam cogitans fingit, et pro suo arbitrio tota facilitate commutat: ex eadem venire facilitate innumerabiles mundos, in quibus Epicuri cogitatio innumerabiliter peregrinata est: et, ne multa consecter, ex eadem venire facilitate istam terram lucis per spatia infinita diffusam, et quinque antra gentis tenebrarum cum habitatoribus suis, in quibus Manichaei phantasmata veritatis sibi nomen ausa sunt usurpare. Quid est ergo haec potentia quae ista discernit? Profecto quantacumque sit, et his omnibus major est, et sine ulla tali rerum imaginatione cogitatur. Huic inveni spatia, si potes; hanc diffunde per locos, hanc infinitae molis tumore distende. Profecto si bene cogitas, non potes. Quidquid enim tibi tale occurrerit, judicas ipsa cogitatione secari posse per partes, facisque ibi aliam partem minorem, aliam majorem, quantum placet; illud autem ipsum quo ista judicas, cernis esse supra ista, non loci altitudine, sed potentiae dignitate.