CAPUT VI.

7. Cur apostolum Christi se scripserit. Quaero enim, cur epistolae hujus principium sit, Manichaeus apostolus Jesu Christi; et non sit, Paracletus apostolus Jesu Christi. Si autem missus a Christo Paracletus Manichaeum misit, cur lego, Manichaeus apostolus Jesu Christi; et non potius, Manichaeus apostolus Paracleti? Si dicis ipsum esse Christum, qui est etiam Spiritus sanctus, contradicis ipsi Scripturae, ubi Dominus ait, Et alium Paracletum mittam vobis (Joan. XIV, 16). Si autem Christi nomen ideo recte positum putas, non quia ipse est Christus, qui et Paracletus, sed quia ejusdem sunt ambo substantiae; id est, non quia unus est, sed quia unum sunt: poterat et Paulus dicere, Paulus apostolus Dei Patris; quia dixit Dominus, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30). Nusquam hoc dicit: sed nec quisquam Apostolorum Patris se apostolum scribit. Quid sibi ergo vult ista novitas? Nonne vobis videtur nescio quam redolere fallaciam? Certe si nihil interesse arbitratus est, cur non varie in aliis epistolis apostolum Christi se nominat; in aliis, Paracleti? Sed Christi semper audivi, quotiescumque audivi: Paracleti autem nec semel. Quid hoc esse causae arbitramur, nisi quia illa superbia, mater omnium haereticorum, impulit hominem, ut non missum se a Paracleto vellet videri; sed ita susceptum, ut ipse Paracletus diceretur? Sicut Jesus Christus homo, non a Dei Filio, id est Virtute et Sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, missus est; sed ita susceptus secundum catholicam fidem, ut ipse esset Dei Filius, id est, in illo ipso Dei Sapientia sanandis peccatoribus  appareret: sic se ille voluit a Spiritu sancto, quem Christus promisit, videri esse susceptum, ut jam cum audimus Manichaeum Spiritum sanctum, intelligamus apostolum Jesu Christi, id est, missum a Jesu Christo, qui eum se missurum esse promisit. Singularis audacia ista, et ineffabile sacrilegium!

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal