CAPUT XIV.

Pollicebatur rerum certarum cognitionem, et imperat incertarum fidem. Deinde, quoniam si mihi fides imperanda est, magis me teneret illa Scriptura, ubi lego, venisse Spiritum sanctum, et Apostolos inspirasse (Act. II, 1-4), quibus eum Dominus se missurum esse promiserat (Joan. XIV, 16, 26). Quapropter, aut ea quae dicit, proba mihi vera esse, ut ostendas quae non possum credere; aut eum qui dicit, proba mihi Spiritum sanctum esse, ut credam quae non potes ostendere. Ego namque catholicam fidem profiteor, et per illam me ad certam scientiam perventurum esse praesumo: tu vero, qui fidem meam labefactare conaris, certam scientiam trade, si potes; ut id quod credidi, temere me credidisse convincas. Duo sunt quae mihi profers: unum cum dicis Spiritum sanctum esse qui loquitur; et alterum, cum dicis manifesta esse quae loquitur. Utrumque abs te sine ulla dubitatione cognoscere debui: sed non sum avarus; unum horum doce. Ostende hunc esse Spiritum sanctum, et credam vera esse quae dicit, etiamsi nesciam: aut ostende vera esse quae dicit, et credam Spiritum sanctum esse, etiamsi nesciam. Numquid aequius aut benevolentius tecum agi potest? Sed tu nec hoc nec illud vales ostendere. Nihil aliud elegisti, nisi laudare quod credis, et irridere quod credo. Cum igitur etiam ego vicissim laudavero quod credo, et quod credis irrisero; quid putas nobis esse judicandum, quidve faciendum, nisi ut eos relinquamus, qui nos invitant certa cognoscere, et postea imperant ut incerta credamus; et eos sequamur, qui nos invitant prius credere, quod nondum valemus intueri, ut ipsa fide valentiores facti, quod credimus intelligere mereamur, non jam hominibus, sed ipso Deo intrinsecus mentem nostram illuminante atque firmante?

18. Et quoniam quaesivi unde mihi probet, nunc quaero unde ipse cognoverit. Si dicit sibi esse revelatum a Spiritu sancto, suamque mentem divinitus illustratam, ut ea quae dicit, certa et manifesta cognosceret; ipse significat quid intersit inter cognoscere et credere. Ipse enim cognoscit, cui apertissime ista monstrantur: eis autem quibus haec narrat, non  cognitionem insinuat, sed credulitatem suadet. Cui quisquis temere consenserit, Manichaeus efficitur; non certa cognoscendo, sed incerta credendo; quales nos imperitos adolescentulos aliquando decepit. Debuit ergo non nobis polliceri scientiam, neque manifestam cognitionem, neque ad id quod quaeritur, sine ulla ambiguitate perventionem; sed dicere potius sibi ista esse monstrata, illos autem quibus narrantur credere sibi debere quae nesciunt. Sed si hoc diceret, quis non ei responderet, Si ergo incognita crediturus sum, cur non ea potius credam, quae jam consensione doctorum indoctorumque celebrantur, et per omnes populos gravissima auctoritate firmata sunt? Hoc ille metuens ne sibi diceretur, offundit nebulas imperitis; primum pollicens rerum certarum cognitionem, et postea incertarum imperans fidem. Cui tamen si hoc dicatur, ut saltem vel sibi haec doceat esse monstrata, similiter deficit, et hoc quoque ut credamus jubet. Quis ferat tantam fallaciam tantamque superbiam?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal