CAPUT XXIII.

25. Levius peccant Manichaeis Anthropomorphitae. Confer nunc, non spirituales catholicae fidei viros, in quibus quantum in hac vita animus potest, cernit substantiam naturamque divinam nullis locorum spatiis tendi, nullis lineamentorum dimensionibus figurari; sed confer carnales et parvulos nostros, qui solent auditis in allegoria membris quibusdam corporis nostri, velut cum dicuntur oculi Dei et aures Dei, solent Deum sibi libertate phantasmatis corporis humani specie figurare: hos confer jam illis Manichaeis, qui solent istas nugas intentis et curiosis hominibus quasi magna secreta describere: et considera qui tolerabilius et honestius de Deo sentiant; utrum ii qui eum forma humana, summa dignitate in suo genere praedita, cogitant, an ii qui eum infinita mole diffusum, non tamen undique, sed tribus quadris infinitum atque condensum, ex una vero fissum, patentem, hiantem, laxum superius inanitate, cuneatum inferius terra tenebrarum; vel, si ita melius est dicere, apertum superius natura propria, intratum  inferius aliena. Ecce ego tecum derideo carnales homines, qui nondum possunt spiritualia cogitare, humana forma Deum existimantes: deride et tu mecum, si potes eos qui tam deformem turpemque fissuram vel scissuram Dei, tam inaniter supra hiulcam, tam inhoneste infra obturatam, multum miserabili cogitatione imaginantur. Cum hoc etiam intersit, quod isti carnales qui humana Deum forma cogitant, si Ecclesiae catholicae gremio contenti, cum lacte nutriendi sunt, non se in temerarias opiniones praecipitent, sed ibi studium pium quaerendi nutriant, ibi petant ut accipiant, ibi pulsent ut eis aperiatur; incipiunt spiritualiter allegorias parabolasque Scripturarum intelligere, et paulatim sapere divinas potentias, congruenter alibi aurium, alibi oculorum, alibi manuum vel pedum, vel etiam alarum atque pennarum, scuti quoque et gladii et galeae, caeterarumque talium innumerabilium rerum nomine enuntiari. Qua intelligentia quanto magis proficiunt, tanto magis catholici esse firmantur. Manichaei vero quando figurae illius imaginationem reliquerint, Manichaei esse non poterunt. Hoc enim quasi proprium atque praecipuum  auctoris sui laudibus tribuunt, quod dicunt illa quae ab antiquis figurate in libris divina mysteria posita sunt , huic qui ultimus venturus erat, solvenda et demonstranda esse servata: et propterea post istum jam neminem doctorem divinitus esse venturum, quia nihil iste per allegorias et figuras dixerit, cum et antiquorum quae talia fuerant aperiret, et sua enodate manifesteque monstraret. Non habent ergo isti ad quas interpretationes revertantur, cum illis de auctore suo legitur, Juxta unam vero partem ac latus illustris  illius ac sanctae terrae erat tenebrarum terra. Quocumque se verterint, necesse est ut phantasmatum suorum miseria coarctati, in scissuras aut abruptas praecisiones et juncturas, aut fissuras  turpissimas incidant; quas non dicam de incommutabili natura Dei, sed de omni natura incorporea, quamvis mutabili, sicuti est anima, miserrimum est credere. Et tamen si non possem me intendere ad superiora, neque cogitationes meas a falsis imaginationibus quas per sensus corporeos memoria fixas gero, in libertatem ac sinceritatem naturae spiritualis evolvere; quanto melius humani corporis forma Deum cogitarem, quam illum nigrum cuneum scissurae inferiori ejus affigerem, superioremque vastissimam laxitatem, non inveniens unde oppilarem, sic immensa inanitate patentem et hiantem relinquerem? Quid ista opinione foedius? quid tenebrosius hoc errore dici aut fingi potest?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal