- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
- CAPUT XXXIV.
- CAPUT XXXV.
- CAPUT XXXVI.
- CAPUT XXXVII.
- CAPUT XXXVIII.
- CAPUT XXXIX.
- CAPUT XL.
- CAPUT XLI.
- CAPUT XLII.
- CAPUT XLIII.
CAPUT PRIMUM.
1. Haeretici sanandi magis quam perdendi. Unum verum Deum omnipotentem, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, et rogavi et rogo, ut in refellenda et revincenda haeresi vestra, Manichaei, cui et vos fortasse imprudentius quam malitiosius adhaesistis, det mihi mentem pacatam atque tranquillam, et magis de vestra correctione, quam de subversione cogitantem. Quanquam enim Dominus per suos servos regna subvertat erroris; ipsos tamen homines, in quantum homines sunt, emendandos esse potius, quam perdendos jubet. Et quidquid divinitus ante illud ultimum judicium vindicatur, sive per improbos sive per justos, sive per nescientes sive per scientes, sive occulte sive palam; non ad interitum hominum, sed ad medicinam valere credendum est: quam qui respuerint, extremo supplicio praeparantur. Quapropter cum in hac universitate rerum, alia sint quae valent ad corporalem vindictam, sicut ignis, et venenum, et morbus, et caetera hujusmodi; alia quibus apud seipsum non molestiis corporis sui, sed cupiditatum suarum laqueis animus puniatur, sicuti est damnum, exsilium, orbitas, contumelia, et his similia; quaedam vero non sint cruciamenta, sed quasi fomenta et lenimenta languentium, ut sunt consolationes, cohortationes, disputationes; et quaecumque sunt talia: horum omnium quaedam etiam per malos nescientes operatur summa Dei justitia, quaedam autem per scientes bonos. Nostrum igitur fuit eligere et optare meliora, ut ad vestram correctionem aditum haberemus, non in contentione et aemulatione et persecutionibus; sed mansuete consolando, benevole cohortando, leniter disputando: sicut scriptum est, Servum autem Domini non oportet litigare; sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes (II Tim. II, 24, 25). Nostrum ergo fuit velle has partes expetere: Dei est volentibus et petentibus donare quod bonum est.