- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
- CAPUT XXXIV.
- CAPUT XXXV.
- CAPUT XXXVI.
- CAPUT XXXVII.
- CAPUT XXXVIII.
- CAPUT XXXIX.
- CAPUT XL.
- CAPUT XLI.
- CAPUT XLII.
- CAPUT XLIII.
CAPUT XXXII.
35. Manichaeus ex iis quae hic vidit, ordinavit sua phantasmata. Nam ille Manichaeus, sicut voluit naturas quas hic didicit ordinare in phantasmatibus suis, velut in gente tenebrarum, omnino falsus esse convincitur. Primo, quia tenebrae nihil possunt gignere, ut dictum est. Sed non tales, inquit, erant illae tenebrae, quales hic nosti. Unde ergo me de illis doces? An forte tam verbosus doctrinae pollicitator cogis ut credam? Sed fac me credere. Illud tamen scio, quod si non habebant aliquam speciem , sicut istae non habent, nihil generare potuerunt: si autem habebant, meliores erant. Tu autem cum dicis non fuisse tales, quasi pejores aliquas credi cupis. Posses dicere etiam silentium, quod sic est auribus ut tenebrae oculis, aliqua ibi surda vel muta animalia genuisse: ut cum tibi diceretur non esse aliquam naturam silentium, responderes, Sed non tale silentium, quale hic nosti; ut omnino quod velles diceres eis quos semel, ut tibi crederent, decepisses. Quanquam id quod eum induxit, ut in tenebris serpentia nata esse confingeret, in ipsis quidem primordiis nascentium potuit bene animadverti. Sed sunt serpentes qui tam acute vident, et sic praesentia lucis exsultant, ut gravissimum testimonium contra eum dicere videantur. Deinde in aquis natantia facile fuit hic discere, et ad illa transferre phantasmata; sic et in ventis volantia, quoniam hujus crassioris aeris impulsus in quo aves volitant, ventus dicitur: in igne vero quadrupedia unde illi fingere in mentem venerit nescio. Et tamen non frustra hoc dixit, sed parum attendit, et erravit nimis. Hanc enim rationem solent reddere, quod quadrupedes edaces sint, et in concubitum multum ferveant. Sed multi homines edacitate sua superant quemlibet quadrupedem, qui certe bipedes sunt, quos non ignis, sed fumi esse filios dicit. Anseribus vero non facile quidquam edacius invenitur: quos sive in fumo ponat, quia bipedes sunt; sive in aquis, quia natare amant; sive in ventis, quia pennati sunt, et interdum volant: ad ignem certe secundum ejus distinctionem non pertinent. Quod autem attinet ad fervorem concubitus, credo eum animadvertisse hinnientes equos, et saepe morsis frenis raptos in feminas: quod animadversum dum vult cito scribere, non attendit passerem parietinum, in cujus comparatione quivis admissarius frigidissimus invenitur. Bipedes vero in fumo cum ab eis quaeritur quare ordinaverit, respondent elatum et superbum esse bipedum genus: hinc enim homines originem trahere dicunt: et quoniam fumus globosus et quasi tumidus in auras erigitur, superbis esse similem non absurde attenderunt. Quae animadversio sufficere debuit ad aliquam similitudinem dandam de superbis hominibus, sive allegoriam vel formandam vel intelligendam: non tamen ut ideo bipedes animantes in fumo et de fumo nati esse credantur. Nam et in pulvere nasci debuerunt, quia saepe non minore ambitu et elatione surgit in coelum; et in nebulis, quia plerumque de terra ita exhalantur, ut longe intuentibus incertum etiam faciant, fumusne an nebulae sint. Postremo, cur in aquis et ventis de habitandi patientia ad habitatores ductum est argumentum, quia videmus et natantia in aquis, et volantia in ventis vivere: ignis vero et fumus non deterruit hominem mentientem, ut puderet eum tales ibi habitatores constituere, quibus nihil constitueretur absurdius? Nam quadrupedem ignis incendit atque corrumpit, et bipedes fumus offocat atque necat. Vel hic certe cogitur fateri, se meliores dicere in gente tenebrarum istas fuisse naturas, ubi vult omnia pejora credi. Siquidem ibi gignebat ignis quadrupedem et nutriebat, et continebat innoxie vel etiam commodissime. Similiter et fumus bipedes suos clementissimo sinu editos, non solum sine molestia, sed vitaliter atque indulgenter usque in illum principatum educaverat et continebat. Ita ostenduntur ista mendacia, animadversione rerum quae videntur in mundo, sed minus diligenti minusque solerti carnali sensu concepta, et phantasmatibus parturita, et temeritate edita atque conscripta haereticorum numerum auxisse.