CAPUT XXV.

27. Ex nihilo creari per Omnipotentem bona alia aliis inferiora. In figura conjunctionis duarum terrarum, qualiscumque fingatur, semper inesse deformitatem aut absurditatem. Quare, si vobis jam persuadetur posse aliquid boni omnipotentem Deum de nihilo facere, venite in Catholicam; et discite, omnes naturas quas fecit Deus et condidit, excellentiae gradibus ordinatas, a summis usque ad infimas, omnes bonas, sed alias aliis esse potiores: easque factas esse de nihilo, cum Deus artifex per sapientiam suam potentialiter, ut ita dicam, operaretur, ut posset esse quod non erat: et in quantum esset, bonum esset; in quantum autem deficeret, se non de Deo genitum, sed ab ipso de nihilo factum ostenderet. Quid enim vos teneat, si consideretis, non invenitis: cum terram luminis quam describitis, neque hoc esse quod Deus est possitis dicere, ne ipsa Dei natura foeditate quadrae illius inarctetur; neque de illo genitam, ne nihilominus hoc quod Deus est cogatur intelligi, et ad eamdem deformitatem redeat ; nec alienam ab illo, ne in alieno regna eum posuisse, et non duas, sed tres naturas dicere urgeamini; neque ab eodem de aliena factam substantia, ne aut bonum aliud fuerit praeter Deum, aut malum praeter gentem tenebrarum. Remanet igitur vobis, ut de nihilo terram luminis Deum fecisse fateamini: et non vultis credere quod si magnum aliquod bonum, quod tamen illo ipso esset inferius, Deus ex nihilo facere potuit: potuit etiam, quia bonus est, et nulli bono invidet, facere alterum bonum, quod illo priore esset inferius; potuit et tertium, cui secundum praeponeretur, et deinde usque ad infimum bonum naturarum factarum ordinem ducere, donec universitas earum, non numero indefinito incerta difflueret, sed certo terminata consisteret. Aut si nec de nihilo istam luminis terram Deum fecisse vultis fateri, non erit exitus quo tantas turpitudines et tam sacrilegas opiniones evadatis.

28. Aut videte certe, quoniam liberum est carnali cogitationi phantasmata qualia libuerit opinari, ne forte possitis aliam formam quamcumque huic conjunctioni duarum terrarum invenire, ne tam detestabilis et aversanda rerum facies animo occurrat: terram scilicet Dei, sive sit ejusdem naturae cujus est Deus, sive diversae, in qua tamen Dei regna fundata sint, ita ingenti mole per immensum jacere, ut per infinitum porrectis et apertis membris jaceat, quibus foedissime atque turpissime ab inferiori parte recipiat etiam ipsum immensae magnitudinis inarctatum illum  cuneum terrae tenebrarum. Sed quidquid aliud inveneritis figurae, quo duae istae terrae sibi conjungantur, delere profecto Manichaei litteras non potestis: non dico alias quibus expressius ista descripsit; fortassis enim quia paucioribus notae sunt, minus periculi habere videantur: sed istas ipsas de quibus nunc agitur, Epistolae Fundamenti, quae fere omnibus qui apud vos illuminati vocantur solet esse notissima. Hic quippe ita scribitur: Juxta unam vero partem ac latus illius illustris ac sanctae terrae, erat tenebrarum terra profunda et immensa magnitudine.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal