CAPUT XXXV.

39. Malum nihil aliud quam corruptio: ipsa autem corruptio non natura est, sed contra naturam. Ubicumque corruptio, ibi bonum fuit. Quis  enim dubitet totum illud quod dicitur malum, nihil esse aliud quam corruptionem? Possunt quidem aliis atque aliis vocabulis alia atque alia mala nominari: sed quod omnium rerum malum sit, in quibus mali aliquid animadverti potest, corruptio est. Sed corruptio peritae animae, imperitia vocatur; corruptio prudentis, imprudentia; corruptio justae, injustitia; corruptio fortis, ignavia; corruptio quietae atque tranquillae, cupiditas, vel metus, vel tristitia, vel jactantia. Deinde in corpore animato corruptio sanitatis, dolor et morbus; corruptio virium, lassitudo; corruptio quietis, labor. Deinde in ipso solo corpore corruptio pulchritudinis, foeditas; corruptio rectitudinis, pravitas; corruptio ordinis, perversitas; corruptio integritatis, discissio, aut fractura, aut diminutio. Longum est et difficile et harum rerum quas commemoravi, et aliarum innumerabilium omnes corruptiones nominatim enuntiare; cum etiam multae quae dicuntur in corpore, possint et in anima dici, et innumerabilia sint in quibus propria vocabula corruptio teneat. Verumtamen videre jam facile est nihil nocere corruptionem, nisi quod labefacit naturalem statum; et ideo eam non esse naturam, sed contra naturam. Quod si non invenitur in rebus malum nisi corruptio, et corruptio non est natura; nulla utique natura malum est.

40. Sed si hoc forte intelligere non valetis, illud attendite, quod omne quod corrumpitur, bono aliquo minuitur: quia si non corrumperetur, incorruptum esset; si vero etiam non posset omnino corrumpi, incorruptibile esset. Necesse est autem ut sive incorruptio sive incorruptibilitas bonum sit, si malum est corruptio. Sed nunc de natura incorruptibili nulla quaestio est: de his agitur quae possunt corrumpi, quae dum non corrumpuntur, incorrupta dici possunt, incorruptibilia non possunt. Illud enim solum incorruptibile proprie dicitur, quod non tantum non corrumpitur, sed etiam nulla ex parte corrumpi potest. Incorrupta ergo quaecumque sunt et tamen corrumpi possunt, cum corrumpi coeperint, eo ipso bono minuuntur quo incorrupta erant; et magno quidem bono, quia magnum malum est corruptio: et quamdiu in eis augeri corruptio potest, tamdiu habent bonum quo minuantur. Quapropter naturae illae quas in tenebrarum terra fuisse confingit, aut poterant corrumpi, aut non poterant. Si non poterant, incorruptibiles erant, quo bono superius nihil est. Si poterant, aut corrumpebantur, aut non corrumpebantur: si non corrumpebantur, incorruptae erant, quod videmus sine magna laude dici non posse: si autem corrumpebantur, minuebantur illo tam magno bono; si minuebantur bono, habebant bonum quo minuerentur; quod si habebant bonum, non erant naturae illae summum malum, et omnis Manichaei fabula falsa est.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal