CAPUT VII.

8. Manichaeus Spiritus sanctus quomodo creditus a suis. Sed tamen quaero, cum Pater et  Filius et Spiritus sanctus, vobis etiam confitentibus, non dispari natura copulentur, cur hominem susceptum a Spiritu sancto Manichaeum, non putatis turpe, natum ex utroque sexu praedicare; hominem autem susceptum ab unigenita Sapientia Dei, natum de virgine credere formidatis? Si caro humana, si concubitus viri, si uterus mulieris non potuit inquinare Spiritum sanctum; quomodo potuit uterus virginis inquinare Dei Sapientiam? Manichaeus ergo iste qui de sancto Spiritu et evangelica lectione gloriatur, necesse est vobis concedat , aut missum se esse a Spiritu sancto, aut susceptum. Si missus est, Paracleti se apostolum dicat; si susceptus, concedat ei hominem  matrem quem suscepit unigenitus Filius, si ei quem suscepit Spiritus sanctus concedit et patrem. Credat virginitate Mariae Verbum Dei non esse pollutum, si concubitu parentum suorum Spiritum sanctum non potuisse pollui ut credamus hortatur. Quod si dixeritis, non in utero vel ante uterum, sed jam natum Manichaeum a Spiritu sancto esse susceptum, sufficit ut fateamini habuisse carnem de viro et femina procreatam. Cum enim vos non timeatis viscera et sanguinem Manichaei de humano concubitu venientem, et intestina fimo plena, quae illa caro gestabat, et his omnibus non credatis contaminatum esse Spiritum sanctum, a quo illum hominem susceptum esse creditis: cur ego uterum virginalem et intacta genitalia reformidem, et non potius credam Sapientiam Dei in ipsis maternis visceribus homine suscepto immaculatam sinceramque mansisse? Quapropter quoniam sive missum, sive susceptum a Paracleto se Manichaeus vester affirmet, nihil horum poterit obtinere: ego jam cautior neque missum eum credo, neque susceptum.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal