- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
- CAPUT XXXIV.
- CAPUT XXXV.
- CAPUT XXXVI.
- CAPUT XXXVII.
- CAPUT XXXVIII.
- CAPUT XXXIX.
- CAPUT XL.
- CAPUT XLI.
- CAPUT XLII.
- CAPUT XLIII.
CAPUT XVI.
Animam ipsam, etsi mutabilis sit, per spatia locorum non distendi. Nam tota sentit in singulis partibus corporis. Sed quid dicam de veritate atque sapientia, quae omnes animae potentias superat; cum ipsius animae natura quae mutabilis invenitur, nullo modo locorum spatia quadam mole sua occupet? Quidquid enim qualibet crassitudine est , non potest nisi minui per partes, habendo aliud hic et aliud alibi. Minor est enim digitus quam tota manus; et minor est digitus unus quam duo; et alibi est iste digitus, alibi ille, alibi caetera manus. Quod non solum in molibus corporum articulatis videmus: sed etiam terrae pars ista non est ibi ubi illa, quia suum locum quaeque obtinet: et pars humoris minor minore, et major majore loco est; et alia pars est circa fundum, alia circa oras poculi. Similiter aeris partes suos quaeque implent locos; nec fieri potest ut aer quo impletur haec domus, simul secum in eadem domo habere possit etiam illum aerem quem vicini habent: lucisque ipsius alia pars infunditur per hanc fenestram, alia per illam; et major per majorem, per minorem autem minor. Nec omnino potest esse aliquod corpus, sive coeleste sive terrestre, sive aerium sive humidum, quod non minus sit in parte quam in toto: neque ullo modo possit in loco hujus partis simul habere aliam partem; sed aliud hic et aliud alibi habens per quaelibet spatia locorum distanti et dividua, vel potius, ut ita dicam, sectili mole distenditur. Animae vero natura, etiamsi non illa ejus potentia consideretur qua intelligit veritatem, sed illa inferior qua continet corpus et sentit in corpore; nullo modo invenitur locorum spatiis aliqua mole distendi. Nam singulis sui corporis particulis tota praesto est, cum tota sentit in singulis: nec minor pars ejus in digito est, et major in brachio, sicut ipse digitus brachio minor est; sed ubique tanta est, quia ubique tota est. Cum enim tangitur digitus, non per totum corpus sentit, et tamen tota sentit. Totam enim tactus ille non latet; quod non fieret, nisi tota praesto esset. Nec sic tota praesto est, cum tangitur digitus et sentit in digito, ut caeterum deserat corpus, et sese ad unum illum locum in quo sentit agglomeret. Sed cum tota sentit in digito manus, si alius locus tangatur in pede, nec ibi desinit tota sentire: atque ita in singulis distantibus locis tota simul adest, non unum deserens ut in altero tota sit, neque ita utrumque tenens ut aliam partem hic habeat, et alibi aliam; sed sufficiens exhibere se singulis locis simul totam, quoniam tota sentit in singulis, satis ostendit se locorum spatiis non teneri.