CAPUT XXXIII.

36. Natura omnis, ut natura est, bona est. Sed illo genere magis urgendi sunt, ut intelligant, si possunt, quam vere in Catholica dicatur, omnium naturarum esse auctorem Deum: quo de genere  superius agebam, cum dicerem, Vitupero tecum pestem, caecitatem, coenositatem turbidam, horribilem vehementiam, corruptibilitatem, immanitatem principum, et his similia: lauda tu mecum speciem, distinctionem, ordinationem, pacem, unitatem   formarum, membrorum congruentias et numerosas parilitates, vitalia spiramenta et nutrimenta, temperamentum salutis, regimen et moderamen animae, famulatusque corporum, similitudinem concordiamque partium in singulis naturis vel quae habitabant, vel quae habitabantur, et caetera hujusmodi. Sic enim intelligunt, si tamen sine pertinacia velint attendere, jam et bona et mala se miscere, cum loquuntur de illa terra, ubi solum et summum malum fuisse crediderunt: itaque si tollantur illa quae mala enumerata sunt, bona illa quae laudata sunt sine ulla vituperatione remanere; si autem bona ipsa tollantur, nullam remanere naturam. Ex quo jam videt qui potest videre, omnem naturam, in quantum natura est, bonum esse: quia ex una eademque re, in qua et ego quod laudarem, et ille quod vituperaret invenit, si tollantur ea quae bona sunt, natura nulla erit; si autem tollantur ea quae displicent, incorrupta natura remanebit. Tolle de aquis ut non sint coenosae et turbidae, remanent aquae purae atque tranquillae: tolle de aquis partium concordiam, non erunt aquae. Si ergo  malo illo adempto manet natura purgatior, bono autem detracto non manet ulla natura: hoc ibi facit naturam quod bonum habet; quod autem malum, non natura, sed contra naturam est. Tolle de ventis horrorem et nimium impetum qui tibi displicet, potes cogitare ventos lenes atque moderatos: tolle de ventis partium similitudinem, qua eorum corpus in unitatem continuatur et sibi pacatur ut corpus sit, nulla suberit natura quam cogites. Longum est persequi caetera: sed manifestum est eis qui nullo studio partium judicant, cum istae naturae commemorantur, adjungi eis quaedam quibus displiceant; quae cum detrahimus, naturae meliores manent. Unde intelligitur eas, in quantum naturae sunt, bonas esse: quia cum eis vicissim omne quod bonum habent detraxeris, naturae nullae erunt. Animadvertite etiam, qui recte vultis judicare, illum quoque principem immanem; cui si auferatur immanitas, attendite quanta laudabilia remanebunt: compago corporis, membrorum hinc atque inde congruentia, formae unitas, et pax contextarum inter se partium, animae regentis et vegetantis, famulantisque et vegetati corporis ordo et dispositio. Quae omnia bona si auferantur, et si qua forte minus enumeravi, nulla prorsus natura subsistet.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal