CAPUT XL.

46. Corruptio tendit ad non esse. Si quis autem non credit ex nihilo esse corruptionem, proponat sibi haec duo, esse et non esse, quasi ex diversis partibus; intelligendi gratia, ut cum tardis tardius ambulemus: deinde velut in medio constituat aliquid, ut puta corpus animantis, et quaerat hoc secum, dum formatur illud corpus et nascitur, dum augetur ejus species, nutritur, convalescit, roboratur,  decoratur, firmatur, in quantum manet, et in quantum stabilitur, in quam partem tendat, utrum ad esse, an non esse: non dubitabit esse quidem aliquid in ipsis etiam primordiis; sed quanto magis forma et specie et valentia constabilitur atque firmatur, tanto magis fieri ut sit, et in eam partem tendat qua positum est esse. Nunc ergo incipiat corrumpi; debilitetur omnis ille status, languescant vires, marcescat robur, forma foedetur, dissiliat compago membrorum, contabescat et defluat concordia partium: quaerat etiam nunc per istam corruptionem quo tendat, utrum ad esse, an non esse: non puto usque adeo caecum et tardum, ut dubitet quid sibi ipse respondeat, et non sentiat quanto magis quodque corrumpitur, tanto magis ad interitum tendere. Omne autem quod ad interitum tendit, ad non esse tendit. Cum ergo Deum incommutabiliter et incorruptibiliter esse credendum sit, id autem quod dicitur nihil, penitus non esse manifestum sit: et cum ista tibi proposueris esse et non esse, atque cognoveris quanto magis augetur species, tanto quidque tendere ut sit; quanto magis augetur corruptio, tanto magis tendere ut non sit: quid dubitas dicere in unaquaque natura corruptibili quid in ea sit ex Deo, quid sit ex nihilo; cum species secundum naturam sit, corruptio contra naturam? Quia species aucta cogit esse, et Deum fatemur summe esse: corruptio vero aucta cogit non esse, et constat quod non est, nihil esse. Quid, inquam, dubitas dicere, in natura corruptibili, quam et naturam dicis, et corruptibilem dicis, quid sit ex Deo, quid ex nihilo? Et quid quaeris Deo naturam contrariam, quem si confiteris summe esse, vides ei non esse contrarium?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal