CAPUT VIII.

9. Festum natalis Manichaei. Nam quod addidit dicens, providentia Dei Patris; quid aliud ambivit Jesu Christo nominato, cujus se dicit apostolum, et Deo Patre, cujus providentia missum se dicit a Filio, nisi ut Spiritum sanctum ipsum tertium esse crederemus? Sic enim scribit: Manichaeus apostolus Jesu Christi providentia Dei Patris. Spiritus sanctus nominatus non est, qui maxime debuit ab eo nominari, qui nobis apostolatum suum Paracleti promissione commendat, ut evangelica auctoritate imperitos premat. Quod cum a vobis quaeritur, respondetis utique Manichaeo apostolo nominato, Spiritum sanctum paracletum nominari, quia in ipso venire dignatus est. Quaero ergo, sicut superius dicebam, quare exhorreatis cum dicit catholica Ecclesia, eum in quo venit divina Sapientia, natum esse de virgine: cum vos eum in quo Spiritum sanctum venisse praedicatis, natum de femina viro mixta nihil horreatis. Quid ergo aliud suspicer nescio, nisi quia iste Manichaeus, qui per Christi nomen ad imperitorum animos aditum quaerit, pro Christo ipso se coli voluit. Hoc unde conjiciam, breviter dicam. Cum saepe a vobis quaererem illo tempore  quo vos audiebam, quae causa esset quod Pascha Domini plerumque nulla, interdum a paucis tepidissima celebritate frequentaretur, nullis vigiliis, nullo prolixiore jejunio indicto Auditoribus, nullo denique festiviore apparatu; cum vestrum bema , id est, diem quo Manichaeus occisus est, quinque gradibus instructo tribunali et pretiosis linteis adornato, ac in promptu posito et objecto adorantibus, magnis honoribus prosequamini: hoc ergo cum quaererem, respondebatur ejus diem passionis celebrandum esse qui vere passus esset; Christum autem qui natus non esset, neque veram, sed simulatam carnem humanis oculis ostendisset, non pertulisse, sed finxisse passionem. Quis non ingemiscat, homines qui se christianos dici volunt, timere ne polluatur veritas de virginis utero, et de mendacio non timere? Sed ut ad rem redeam, quis non suspicetur, cum diligenter attenderit, ideo negari a Manichaeo Christum natum esse de femina, et humanum corpus habuisse, ne passio ejus, quod totius jam orbis festissimum tempus est, ab eis qui sibi credidissent celebraretur, et non tanta devotione diem mortis suae desiderata solemnitas honoraret? Hoc enim nobis erat in illa bematis celebritate gratissimum, quod per Pascha frequentabatur : quoniam vehementius desiderabamus illum diem festum, subtracto alio qui solebat esse dulcissimus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal