- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
- CAPUT XXXIV.
- CAPUT XXXV.
- CAPUT XXXVI.
- CAPUT XXXVII.
- CAPUT XXXVIII.
- CAPUT XXXIX.
- CAPUT XL.
- CAPUT XLI.
- CAPUT XLII.
- CAPUT XLIII.
CAPUT XXIV.
26. De numero naturarum in phantasmate Manichaei. Deinde volo mihi dicatur, quando lego, Deum Patrem, et supra lucidam beatamque terram fundata regna ejus, utrum unius et ejusdem substantiae atque naturae sint, et Pater, et regna ejus, et terra. Quod si ita est, jam non quasi aliam naturam, quae quasi corpus sit Dei , cuneus ille gentis tenebrarum diffindit et penetrat; quod quidem ipsum esset ineffabili deformitate turpissimum: sed ipsam omnino naturam Dei cuneus ille terrae tenebrarum diffindit et penetrat. Rogo, cogitate ista: homines estis; rogo, cogitate ista et fugite, taliumque phantasmatum sacrilegia, dilaniatis, si fieri potest, pectoribus, de fide vestra eradicate atque propellite. An dicturi estis, non unius ejusdemque naturae illa tria esse, sed alterius Patrem, alterius regna, alterius terram, ut suas naturas atque substantias habeant singula diversas, et excellentiae gradibus ordinatas? Quod si verum est, non duas, sed quatuor naturas Manichaeus praedicare debuerat. Si autem unam naturam habet Pater et regna, terra vero sola diversam, tres naturae fuerant praedicandae. Aut si propterea duas dicere maluit, quia terra tenebrarum non pertinet ad Deum, quaero quomodo ad Deum lucis terra pertineat. Si enim et naturam habet diversam, et non eam genuit, neque fecit; non ad eum pertinet, et in alieno regna ejus locata sunt. Aut si propterea pertinet quia vicina est, pertineat et terra tenebrarum, quae terram lucis non modo vicinitate contingit, sed etiam penetratione dissulcat. Si autem genuit eam, non eam credi oportet diversam habere naturam. Quod enim genuit Deus, hoc oportet credi esse quod Deus est, sicut de unigenito Filio in Catholica creditur. Itaque ad illam fugiendam et detestandam turpitudinem vos necessitas revocat, ut non terram quasi aliam atque diversam, sed ipsam Dei naturam niger ille cuneus diffindat. Quod si non genuit, sed fecit eam Deus, quaero unde fecerit. Si de se ipso, quid aliud est quam genuisse? Si de aliena aliqua natura, quaero utrum bona an mala. Si bona, erat ergo aliqua natura bona, quae non pertinebat ad Deum: quod nullo modo dicere audebitis. Si autem mala, non ergo illa gens tenebrarum sola natura mala erat. An forte jam inde assumpserat partem aliquam Deus, quam in terram lucis converteret, et super illam sua regna stabiliret? De tota ergo id fecisset, ut jam olim mala natura nulla esset. Quod si non de aliena substantia fecit terram lucis, restat ut eam de nihilo fecerit.