CAPUT XXXVIII.

Jussum vero obaudisse Filium antequam acciperet carnem, unde isti existiment nescio. An accipere carnem jussus est, ut hoc videatur fecisse jussus, quod fecit missus? Iterum ergo ad illa redeant, quae superius disputata sunt, et quaerant atque inveniant, si possunt, Pater unico Verbo quo alio jusserit verbo; et utrum dignum fuerit ut temporali jubentis verbo Verbum subderetur aeternum: atque hinc intelligant quia non eum Patris jussio, tanquam suae non fuerit potestatis, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Quod autem humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Philipp. II, 7, 8), jam utique acceperat carnem.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal