- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
- CAPUT XXXIV.
- CAPUT XXXV.
- CAPUT XXXVI.
- CAPUT XXXVII.
- CAPUT XXXVIII.
- CAPUT XXXIX.
CAPUT XXIX.
27. Verum est autem quod Pater omnibus quae sunt, dedit ut essent; et ipse quod est, a nemine accepit: sed aequalitatem suam nulli dedit, nisi Filio qui natus est de illo, et Spiritui sancto qui procedit de illo. Quae cum ita sint, non est ista, quam volunt isti, differentia Trinitatis; quia indifferens in Trinitate natura, indifferens in Trinitate potentia est: ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem, quod ipse ait (Joan. V, 19, 23); et qui volunt pie vivere, Dominum Deum suum adorent, et illi soli serviant, quod et antiquis patribus Dei lege praeceptum est, nec ullo modo aliter fieri potest, ut soli Domino Deo nostro ea quae Deo debetur servitute serviamus. Ipsa est enim quae graece appellatur λατρεία. Quod verbum ibi positum est, cum diceretur, Illi soli servies (Deut. VI, 13). Nullo modo, inquam, hoc fieri potest, nisi ipse Dominus Deus noster universa sit Trinitas. Alioquin istam servitutem, quae latria dicitur, quam non debent servi eis quos secundum carnem dominos habent, sed omnes homines soli Domino Deo suo: hanc ergo servitutem non exhibebimus Filio, si de Patre dictum est, Et illi soli servies; aut non exhibebimus Patri, si de Filio dictum est, Et illi soli servies. Jam vero si aliquibus terrae molibus Spiritui sancto templum fabricaremus, quis dubitaret ei nos latria, id est, ista de qua nunc loquor servitute servire? Quomodo ergo non ei servitutem, quae latria dicitur, exhibemus, cui templum non facimus, sed nos ipsi sumus? Aut quomodo non et ipse Deus noster est, de quo dicit Apostolus, Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Et paulo post: Glorificate ergo Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 20). Corpora autem nostra, templum in nobis dicit esse Spiritus sancti. Cum igitur et Patri et Filio et Spiritui sancto ista, quae latria vocatur, servitute serviamus. audiamusque legem Dei praecipientem, ut nulli alteri, sed soli Domino Deo nostro hanc exhibeamus; procul dubio unus et solus Dominus Deus noster est ipsa Trinitas, cui uni et soli talem servitutem pietatis jure debemus.