CAPUT V.

5. Dicunt etiam: Et quia de omnibus spiritualibus et rationalibus gradibus, propter qualitatem et fragilitatem corporis paulo minus ab Angelis inferior minoratus homo videbatur (Psal. VIII, 6); ne se vilem speraret, et de salute sua desperaret, Dominus Jesus honorans facturam suam, dignatus est humanam carnem suscipere, et ostendere quia non est homo vilis, sed pretiosus, sicut scriptum est: «Magnus homo et pretiosus vir» (Prov. XX, 6, sec. LXX). Et ideo solum hominem Patri suo haeredem, sibi enim cohaeredem facere dignatus est; ut quod minus acceperat in natura, plus haberet in honore. Haec dicentes, hoc volunt intelligi, quod humanam carnem sine humana anima Christus assumpserit. Quae propria haeresis Apollinaristarum est: sed etiam istos, id est, Arianos, in eorum disputationibus, non solum Trinitatis diversas esse naturas, sed etiam hoc sentire deprehendimus,  quod animam non habeat Christus humanam Verum id in hujus disputationis consequentibus evidentius apparebit. Nunc ad haec eorum verba quae proposuimus hoc respondemus, ut recolant in Epistola quae ad Hebraeos est, de Christo esse intellectum quod scriptum est, Minorasti eum paulo minus ab Angelis (Hebr. II, 7): et videant non ad diversitatem et inaequalitatem naturae Patris et Filii valere quod dixit, Pater major me est (Joan. XIV, 28); sed ad illud potius quod in forma servi propter infirmitatem, in qua pati et mori potuit, minor etiam Angelis factus est.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal