CAPUT XXX.

28. Sicuti nemo potest, inquiunt, sine Filio ad Patrem transire; ita et nemo potest sine Spiritu sancto Filium in veritate adorare: quasi et ad Filium sine Patre quisquam possit venire, cum ipse dicat, Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit illum (Joan. VI, 44); aut ad Spiritum sanctum sine Patre et Filio pervenire possemus, qui eum nobis sua conferunt gratia. Quid est enim aliud ad eos venire, nisi eos habitantes in nobis habere? Hoc enim modo et ipsi ad nos veniunt, cum Deus ubique sit, et nullo corporali contineatur loco. Ipse Salvator dicit de se et de Patre, Veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Id. XIV, 23): et de Spiritu sancto dicit, Nisi ego abiero, advocatus non veniet ad vos (Id. XVI, 7). Quid est ergo quod dicunt, Sicuti nemo potest sine Filio ad Patrem transire, ita et nemo potest sine Spiritu sancto Filium in veritate adorare; et deinde subjungunt, Ergo in Spiritu sancto adoratur Filius? Numquidnam haec indicant differentiam naturarum, de qua inter nos et illos vertitur quaestio? Nam si nemo potest sine Spiritu sancto Filium in veritate adorare, et in Spiritu sancto adoratur Filius, profecto veritas est etiam Spiritus sanctus: quia cum in illo adoratur Filius, sicut ab eis dictum est, in veritate adoratur. At ipse Filius ait: Ego sum veritas (Id. XIV, 6). Ergo et in se ipso adoratur, cum in veritate adoratur. Ac per hoc et in se et in Spiritu sancto adoratur Filius. Quis autem ita sit impius, ut inde separet Patrem? Quomodo enim non et in illo adoramus , in quo vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 28)? Proinde adorari Filium in Spiritu sancto, etiam nos dicimus: adorari autem Filium ab Spiritu sancto, legant si possunt.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal