CAPUT XXXII.

30. Spiritus sancti opus et diligentia est, inquiunt, sanctificare, et sanctos custodire; et non solum rationabilia, ut quidam putant, sed et irrationabilia plura sanctificare: et eos qui ceciderunt propter suam negligentiam, ad pristinum statum revocare; ignorantes docere, obliviscentes admonere, peccantes arguere, pigros hortari de salute sua cogitare et sollicite agere, errantes ad viam veritatis deducere, infirmos curare, et fragilitatem corporis per alacritatem animae continere, et ad amorem pietatis et castitatis confirmare, et omnes illuminare; super omnia fidem et charitatem praebere singulis, pro studio quoque et diligentia, pro simplicitate et sinceritate mentis, pro mensura fidei et  merito conversationis, gratiam  ad utilitatem dividere et unusquisque in quo opere et proposito fuerit habilis, in ipso ordinare. Facit haec quidem Spiritus sanctus: sed absit ut sine Filio faciat. Quis enim sic deviet a via veritatis, ut neget a Christo custodiri sanctos, lapsos autem in statum pristinum reparari, ignorantes doceri, obliviscentes admoneri, peccantes argui, pigros hortari, errantes ad viam veritatis adduci, infirmos sanari, caecos illuminari, et caetera quae isti Spiritui sancto, tanquam solus ea faciat, tribuenda putaverunt? Ut enim de caeteris, ne longum sit, taceam; quomodo negabunt a Christo doceri sanctos, quibus idem dicit, Nolite vocari ab hominibus rabbi; unus est enim magister vester Christus (Matth. XXIII, 8)? quomodo negabunt a Christo illuminari caecos, de quo scriptum legunt, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem (Joan. I, 9)? Spiritus ergo sanctus, sicut sine Christo non docet aut illuminat quemquam, ita sine Christo non sanctificat quidquam. Illud autem quod per prophetam Deus dicit, Ut sciant quia ego sum qui sanctifico eos (Exod. XXXI, 13); eligant a quo dictum velint credere. Si a Patre, cur ab eo separant opera Spiritus sancti , cum sanctificari sanctos ab Spiritu sancto tanquam proprie ac separabiliter putant? Si a Filio, saltem ab ipso non separent opera sanctificatoris Spiritus sancti. Si ab Spiritu sancto, Deus est etiam Spiritus sanctus, quod illi nolunt, qui per Prophetam dixit, Ut sciant quia ego sum qui sanctifico eos. Si autem, quod melius intelligitur, vox illa ipsius Trinitatis est per Prophetam, nullo dubitante, unus est Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen (Rom. XI, 36).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal