CAPUT XXII.

15. Filius, inquiunt, minister est Patris: Spiritus sanctus minister est Filii. Nec attendunt quod isto modo meliores faciunt Spiritu sancto Apostolos sanctos; qui cum se Dei ministros esse dicunt, non eos utique isti etiam Dei Patris ministros negabunt. Ejus quippe ministri facti sunt, in cujus nomine etiam baptizarunt, id est, Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Ac per hoc secundum istorum vaniloquia, meliores erunt Trinitatis ministri; si propterea minor est Spiritus sanctus, quia solius minister est Filii.

16. Filius, inquiunt, jubetur a Patre: Spiritus sanctus jubetur a Filio. Nusquam hoc in Scripturis sanctis legunt: quamvis obedientem Filium legamus secundum formam servi, qua major est Pater; non secundum formam Dei, in qua unum sunt ipse et Pater.

17. Legitur itaque in Scripturis sanctis Filius subditus Patri. Ibi est enim forma servi, in qua et parentibus hominibus subditus erat; sicut Evangelium loquitur: Et descendit cum illis, et venit Nazareth; et erat subditus illis (Luc. II, 51). Non autem alicubi sancta Scriptura dicit Spiritum sanctum subditum Filio.

18. Proinde et quae jubet Pater, operatur Filius propter formam servi: et quae Pater operatur, operatur et Filius propter formam Dei. Non enim ait, Quaecumque Pater jubet, haec Filius facit: sed ait, Quaecumque Pater facit, haec et Filius facit similiter (Joan. V, 19). Porro si Spiritum sanctum ideo haec loqui dicunt quae mandat Filius, quia scriptum est, De meo accipiet et annuntiabit vobis (Id. XVI, 14): cur non et Filius ea loquitur quae mandat Spiritus sanctus, cum dicat Apostolus, Quae Dei sunt nemo scit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11); et cum ipse Jesus de se ipso impletum esse confirmet, quod scriptum est, Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus (Luc. IV, 18, 21)? Si enim propter hoc unctus est evangelizare pauperibus, quia Spiritus Domini super eum erat; quid evangelizabat pauperibus, nisi quod Spiritus Domini habebat, quo repletus erat? Nam et hoc de illo scriptum est, quod repletus sit Spiritu sancto (Id. IV, 1).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal