- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
- CAPUT XXXIV.
- CAPUT XXXV.
- CAPUT XXXVI.
- CAPUT XXXVII.
- CAPUT XXXVIII.
- CAPUT XXXIX.
CAPUT XVII.
Sicut audit ergo Filius, judicat: sive quia et filius hominis est; sive quia non de se ipso est, sed Verbum Patris est. Quod enim nobis est, cum audimus, verbum accipere; hoc illi est a Patre Verbum esse. Quoniam sic dici potest Pater dedisse Filio Verbum, hoc est, ut Verbum sit; quemadmodum dicitur dedisse Filio vitam, hoc est, ut vita sit. Ipse namque ait: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. V, 26). Non utique ut aliud sit ipse, aliud vita quae in ipso est, sed ut eadem vita sit idem ipse. Sicut nec Pater aliud est quam vita quae in ipso est: sed eam Filius Patri non dedit, quia Patrem non genuit: dedit autem Pater Filio vitam, gignendo eum vitam, sicut est etiam ipse vita. Non autem sic genuit Verbum tanquam et ipse sit Verbum. Vitam quippe cum dicimus, potest esse de nullo alio, sicut est Patris vita, vel, quod expressius dicitur, Pater vita, cui de alio non est ut sit: cum vero dicitur Verbum, nullo modo potest nisi alicujus intelligi, et illius utique de quo est. Non itaque sicut est Filius Deus de Deo, lumen de lumine, vita de vita; ita dici potest Verbum esse de verbo: quoniam solus est Verbum; et sicut Patri proprium est generare Verbum, ita Filio proprium est esse Verbum. Et ideo sicut audit judicat; quia sicut genitum est Verbum, ut idem Verbum sit veritas, ita secundum veritatem judicat.