- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
- CAPUT XXXIV.
- CAPUT XXXV.
- CAPUT XXXVI.
- CAPUT XXXVII.
- CAPUT XXXVIII.
- CAPUT XXXIX.
CAPUT VIII.
Nec quia dixit, hominis, separavit Deum, qui hominem assumpsit; quia, sicut dixi, et valde commendandum est, una persona est. Ipse namque unus Christus et Dei Filius semper natura, et hominis Filius qui ex tempore assumptus est gratia: nec sic assumptus est ut prius creatus post assumeretur, sed ut ipsa assumptione crearetur. Ac per hoc propter istam unitatem personae in utraque natura intelligendam et Filius hominis dicitur descendisse de coelis, quamvis sit ex ea quae in terra fuerat Virgine assumptus; et Filius Dei dicitur crucifixus et sepultus, quamvis haec non in divinitate ipsa qua est Unigenitus Patri coaeternus, sed in naturae humanae sit infirmitate perpessus. Nam Filium hominis descendisse de coelo, ipsum dixisse sic legimus: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13). Unigenitum vero Filium Dei crucifixum et sepultum, omnes etiam in Symbolo confitemur. Unde est et illud Apostoli: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Hanc unitatem personae Christi Jesu Domini nostri, sic ex natura utraque constantem, divina scilicet atque humana, ut quaelibet earum vocabulum etiam alteri impertiat, et divina humanae, et humana divinae, beatus ostendit Apostolus, ubi nos cum ad humilitatem misericordem per Christi exhortaretur exemplum: Hoc sentite, inquit, in vobis quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinane arbitratus est esse aequalis Deo; sed se ipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit se ipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 5 8). Cum ergo Christi nomen ex eo illi sit quod scriptum est in prophetia, Unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLIV, 8); unde ad id quod homo factus est pertinet id quod formam servi accipiens habitu est inventus ut homo, qui utique habitus coepit ex tempore: de ipso tamen eodemque Christo dictum est, Cum in forma Dei esset; cum profecto in forma Dei antequam ab illo forma servi esset accepta, nondum erat Filius hominis, sed Filius Dei, cui Patris aequalitas rapina non erat, sed natura. Non enim erat usurpando elatus, sed hoc erat natus, et ideo veritas. Nondum ergo erat Christus, quod esse coepit cum semetipsum exinanivit, non formam Dei amittens, sed formam servi accipiens. Verum si quaeramus, Quis est ille qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo? Respondetur nobis voce apostolica, Christus Jesus. Ergo et illa divinitas hujus humanitatis nomen accepit. Item si quaeramus, quisnam sit factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; rectissime respondetur, Ille qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ergo et ista humanitas illius divinitatis nomen accepit. Apparet tamen idem ipse Christus, geminae gigas substantiae, secundum quid obediens, secundum quid aequalis Deo; secundum quid Filius hominis, secundum quid Filius Dei: secundum quid dicat, Pater major me est (Joan. XIV, 28); secundum quid, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30): secundum quid, non facit voluntatem suam, sed ejus a quo missus est (Id. VI, 38); secundum quid, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Id. V, 21).