CAPUT VI.

6. Item dicunt: «Cum,» inquit, «venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere» (Galat. IV, 4). Ipse qui voluntate Patris carnem suscepit, ipse et voluntate et praecepto ipsius in corpore conversatus est, sicut ipse ait: «Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit» (Joan. VI, 38). Ipse et voluntate Patris triginta annorum baptizatus, voce et testimonio Patris manifestatus (Luc. III, 21-23), voluntate et praecepto Patris Evangelium regni coelorum praedicabat, sicut ipse ait, «Et aliis civitatibus oportet me Evangelium praedicare; in hoc enim missus sum» (Id. IV, 43); et, «Ipse mihi mandatum dedit quid dicam, aut quid loquar» (Joan. XII, 49). Et sic voluntate et praecepto Patris ad passionem et mortem properavit, sicut ipse ait: «Pater, transeat a me calix iste; non tamen quod ego volo, sed quod tu vis» (Matth. XXVI, 39, 59). Et Apostolo asserente et dicente: «Obediens,» inquit, «factus Patri usque ad mortem, mortem autem crucis» (Philipp. II, 8). His testimoniis sanctarum Scripturarum quid persuadere conantur, nisi propterea Patris et Filii diversas esse naturas, quia obediens Patri ostenditur Filius? Quod tamen de hominibus non utique dicerent: neque enim si homo filius homini patri suo sit obediens, ideo amborum diversa natura est.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal