- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
- CAPUT XXXIV.
- CAPUT XXXV.
- CAPUT XXXVI.
- CAPUT XXXVII.
- CAPUT XXXVIII.
- CAPUT XXXIX.
CAPUT XVI.
Est in homine simile quiddam, quamvis nequaquam illius Trinitatis, quae Deus est, excellentiae comparandum: ille enim Deus est, ista creatura: habet tamen aliquid et ista, ubi qualicumque modo id quod de illa ineffabili Dei natura dicitur, possit intelligi. Neque enim frustra non est dictum, Faciamus hominem ad imaginem tuam, tanquam Pater Filio loqueretur; aut, ad imaginem meam: sed dictum est, ad imaginem nostram (Gen. I, 26). Quod ex persona ipsius Trinitatis rectissime accipitur. Tria itaque ista in hominis anima cogitemus, memoriam, intelligentiam, voluntatem: ab his tribus fit omne quod facimus. Et cum tria ista bene recteque sese habent, bonum et rectum est omne quod facimus; si nec memoriam decipiat oblivio, nec error intelligentiam, nec iniquitas voluntatem. Ad Dei quippe imaginem sic reformamur. Omne igitur opus nostrum ab his tribus fit: nihil enim agimus, quod non haec tria simul agant. Deinde cum de singulis loquimur, etiam quod ad singula pertinet ab omnibus agitur. Neque enim sermonem quem de sola memoria facimus, memoria sola facit: sed intelligentia voluntasque cooperantur eum, quamvis ad solam memoriam pertinentem. Hoc et de duobus caeteris videre facillimum est. Nam quidquid de se ipsa intelligentia loquitur, sine memoria et voluntate non loquitur: et quidquid de se ipsa voluntas dicit aut scribit, sine intelligentia memoriaque non facit. Quatenus sint autem ista similia, et rursus quantum dissimilia illi incommutabili Trinitati, quae Deus est, longum est enucleatissime disputare. Sed ideo tantum hoc commemorandum putavi, ut etiam de ipsa creatura aliquid adhiberem: unde isti, si possunt, intelligant quam non sit absurdum quod de Patre et Filio et Spiritu sancto dicimus, inseparabilia fieri ab omnibus opera, non solum ad omnes, verum etiam ad singulos pertinentia.