- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
- CAPUT XXXIV.
- CAPUT XXXV.
- CAPUT XXXVI.
- CAPUT XXXVII.
- CAPUT XXXVIII.
- CAPUT XXXIX.
CAPUT XX.
Jam illud, quod ideo Spiritum sanctum Filio minorem conantur ostendere, quod iste sit illius tanquam judicis advocatus, etiam homines sanctos eidem mira caecitate praeponunt, de quibus ait idem Dominus: Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Ibi respondeant, quid erit Spiritus sanctus: cum Filio judex, an apud judices etiam homines advocatus? Absit autem ista a fideli corde vecordia, ut sit judicibus minor advocatus Spiritus sanctus; cum illi utique, ut judices sint, repleantur Spiritu sancto, secundum quem viventes fiunt spirituales. Spiritualis enim omnia judicat (I Cor. II, 15). Quomodo ergo minor est judice qui judices facit, cum facit ut judicis illius sint membra et suum templum, dicente Apostolo, Corpora vestra membra sunt Christi: eodemque itidem dicente, Corpora vestra templum est Spiritus sancti qui in vobis est (Id. VI, 15, 19)? Et tamen si apertissime legerent in sanctis Scripturis Salomonem regem lignis et lapidibus jussu Dei templum struxisse Spiritui sancto, Deum esse Spiritum sanctum dubitare non possent, cui tanta religionis servitus, quae latria dicitur, legitime exhiberetur in populo Dei, ut illi etiam templum fabricaretur; cum Dominus dicat, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13): quod in graeco est, λατρεύσεις. Et eum negare audent Deum, qui non ligna et lapides, sed membra Christi habet templum! Sic enim Spiritum sanctum subjiciunt potestati Christi, cum ejus templum membra sint Christi: quemadmodum ipsum Filium imperialibus legibus Dei, cum ipse sit Verbum Dei, nec ullo modo imperatoris verbum legibus subjaceat, sed leges faciat .