CAPUT III.

4. Et antequam faceret, inquiunt, universa, omnium futurorum Deus et Dominus, rex et creator erat constitutus, et omnium futurorum in natura habens praescientiam, et in faciendo in omnibus exspectans Patris jussionem; ipse voluntate Patris descendit de coelo, et venit in hunc mundum sicut ipse ait: «Nec enim a me ipso veni, sed ille me misit» (Joan. VIII, 42). Vellem isti ut dicerent, utrum duos constituant creatores. Quod si non audent: unus est enim; quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36); unus quippe Deus est ipsa Trinitas, et sic unus Deus, quomodo unus creator: quid est quod dicunt, jubente Patre creasse omnia Filium, tanquam Pater non creaverit, sed a Filio creari jusserit? Cogitent qui carnaliter sapiunt, quibus aliis verbis jusserit Pater unico Verbo. Formant enim sibi in phantasmate cordis sui quasi duos aliquos, etsi juxta invicem, in suis tamen locis constitutos, unum jubentem, alterum obtemperantem. Nec intelligunt ipsam jussionem Patris ut fierent omnia, non esse nisi Verbum Patris per quod facta sunt omnia.

Quod autem miserit Pater Filium, negari non potest. Sed considerent, si possunt, quomodo eum miserit, cum quo ipse venit. An ille mentitus est qui ait: Non sum solus, quoniam Pater mecum est (Joan. XVI, 32). Sed quomodo libet missum intelligant, numquid ideo diversa natura est, quia Pater mittit et mittitur Filius? Nisi forte potest homo pater mittere hominem filium unius ejusdemque substantiae, et non potest Deus: cum homo missus ab homine mittente separetur, quod Deus non potest. Sed ignis mitit splendorem  suum, nec potest splendor missus separari ab igne mittente: quamvis et ista quia creatura est visibilis, non omni ex parte huic rei sit comparabilis. Cum enim splendorem mittit ignis, longius pervenit splendor, quo ignis non pervenit. Unde splendor ab igne qui est in lucerna missus, si loqui posset, non utique posset verum dicere in pariete, quo sine lucernae igne pervenit, Ignis qui me misit mecum est: potuit autem missus a Patre Filius dicere, Pater mecum est. Cum igitur haec a Patre missio Filii prorsus ineffabilis sit, nec capi ullius cogitatione possit, quomodo hinc ostendant Filium alterius atque inferioris essentiae, non inveniunt; quandoquidem nec homo missus ab homine, diversam naturam mittentis et missi esse demonstrat.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal