CAPUT XXVI.

22. Totius bonitatis et sapientiae et virtutis Patris, vivam et veram, propriam et condignam imaginem dicunt Filium. At apostolus Paulus, non virtutis Dei et sapientiae imaginem; sed Deum ipsum esse dicit, Dei virtutem et Dei Sapientiam (I Cor. I, 24). Eo ipso igitur quod imago Patris est Filius, Virtus ejus et Sapientia est. Imago autem plena atque perfecta, id est, non ab illo ex nihilo facta, sed de illo genita, nihil minus habet quam ille cujus imago est: Patris quippe imago summa, id est, ita similis ut in ea dissimile aliquid non sit, Filius est unigenitus. Non sunt tamen ausi dicere imaginem Filii Spiritum sanctum, sed manifestationem. Propter hoc, nec genitum, sed factum ab illo esse dixerunt. Quod de Scripturis sanctis omnino non legunt .

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal