- Tabla de Contenidos
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
- CAPUT XXVIII.
- CAPUT XXIX.
- CAPUT XXX.
- CAPUT XXXI.
- CAPUT XXXII.
- CAPUT XXXIII.
- CAPUT XXXIV.
- CAPUT XXXV.
- CAPUT XXXVI.
- CAPUT XXXVII.
- CAPUT XXXVIII.
- CAPUT XXXIX.
CAPUT XXVIII.
25. Pater quidem, Deus et Dominus est Filio suo: quia inest in eo forma servilis, quae prophetabatur, cum diceretur, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu (Psal. II, 7). Cui etiam in eadem prophetia dicit idem Filius, De ventre matris meae Deus meus es tu (Psal. XXI, 11). De ventre quippe matris ejus, ubi hominem assumpsit, Deus ejus est. Qui propter quod eum non solum ante ventrem matris, sed ante omnia saecula coaeternum genuit, Pater ejus est. Ubi autem vel in somnis audierunt Scripturam sanctam dixisse Filium Deum et Dominum esse Spiritus sancti?
26. Pater, inquiunt, immobiliter et impassibiliter volens Filium genuit: Filius sine labore et fatigatione sola virtute sua Spiritum fecit. O praecipuam laudem Filii et Spiritus sancti! Quasi nos Pater mobiliter et passibiliter invitus genuerit, qui nos voluntarie genuit verbo veritatis: aut Filius cum labore et fatigatione coelum et terram creaverit? Aequentur ergo ista opera secundum istos, vel Filio vel Spiritui sancto: aut si nullo modo aequantur, quid profuit hoc dicere, unde nulla fit quaestio; quod scilicet sine ullo labore et fatigatione vel gignat Pater, vel faciat Filius? Videant sane quomodo dicant, quod sola virtute sua Filius fecerit Spiritum sanctum. Isto enim modo coguntur fateri, aliquid fecisse Filium quod non viderit Patrem facientem. An placet eis dicere, quod etiam Pater fecerit Spiritum sanctum? Non ergo eum sola virtute sua fecerit Filius . An alterum fecit prior Pater, ut posset Filius facere quem fecit, qui non potest facere nisi quod viderit Patrem facientem? Et quid est, quod non alia similia, sed quaecumque Pater facit, haec eadem Filius facit similiter? Si haec cogitare conentur, procul dubio turbabuntur eis omnia, quae sibi carnali cogitatione componunt.