CAPUT XXI.

10. Isti sane, quorum disputationem accepi, cui respondeo, non audent idem dicere factum esse quod genitum; et duo ista discernunt, ita ut a Patre Filium genitum dicant, factum vero a Filio Spiritum sanctum. Quod in Scripturis sanctis nusquam legunt, cum Filius ipse dicat, quod Spiritus sanctus a Patre procedat.

11. Filius, inquiunt, Patrem praedicat: Spiritus sanctus Filium annuntiat. Quasi non annuntiaveri: Filius Spiritum sanctum esse venturum, aut et Pater non praedicaverit Filium, dicendo: Hic est Filius meus dilectus in quo bene complacui; ipsum audite (Matth. XVII, 5).

12. Ac per hoc non solum Patris gloriam Filius,  verum etiam Filii gloriam revelat Pater: nec solum Filii Spiritus sanctus, sed etiam Filius manifestat Spiritus sancti dignitatem.

13. Et ideo sicut Filius, Patri, ita et Pater Filio: et sicut Spiritus sanctus Filio, ita et Filius Spiritui sancto perhibet testimonium.

14. A Patre autem et Filiomissus est Spiritus sanctus: et a Patre et Spiritu missus est Filius.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal