CAPUT XIV.

Dixit ergo Filius, Sicut audio, judico (Joan. V, 30): sive ex humana subjectione, quia et Filius hominis est; sive secundum illam incommutabilem simplicemque naturam, quae sic est Filii, ut tamen ei de Patre sit: in qua natura non est aliud audire, aliud videre, aliud esse; sed quod est esse, hoc audire, hoc videre. Unde ab illo ei est audire et videre, a quo illi est ipsum esse. Nam et illud quod alibi ait, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, multo est ad intelligendum difficilius quam hoc quod isti posuerunt, ubi dixit, Sicut audio, judico. Si enim non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quomodo poterit judicare, si Patrem non viderit judicantem? Sed Pater non judicat quemquam; omne quippe judicium dedit Filio. Judicat ergo Filius, accepto, a Patre, non aliquo, sed omni judicio; quamvis Patrem non videat judicantem, quia ille neminem judicat. Quomodo igitur non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, cum judicet, nec Patrem videat judicantem? Non enim ait, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod audierit Patrem jubentem; sed, quod viderit Patrem facientem. In ista intendant, ista cogitent, ista considerent; et eorum quodam modo, quantum fieri potest, excarnetur intentio, qui carnalibus cogitationibus moliuntur unam Trinitatis eamdemque naturam et substantiarum separare distantia , et potestatum gradibus ordinare. Ideo enim dictum est, quod non faciat aliquid Filius a se, quia non est a se: et ideo quidquid facit, Patrem videt facientem; quia videt ex ipso faciendi se habere potentiam, ex quo se videt existendi habere naturam. Et quod ait, se non posse, non deficientis est, sed in eo quod de Patre natus est permanentis: tamque laudabile est omnipotentem non posse mutari, quam laudabile est quod omnipotens non potest mori. Posset enim Filius facere quod non vidisset Patrem facientem, si posset facere quod per illum non facit Pater: hoc est, si posset peccare,  neque naturae immutabiliter bonae, quae a Patre genita est, convenire. Hoc autem quia non potest, non deficienter non potest, sed potenter.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal